"De morbis eorum qui in Salinis operantur" (1700), auctore Bernardino Ramazzino

Imago ope lucis a fratre Xaverio expressa.  

      Anni novi MMXXV exordium facio quodam libro, quem nuper inveni, dum opera de sale Latine scripta quaerebam ad ea in mea Bibliotheca Salinaria condenda. Operis titulus est De morbis artificum diatriba, quae Bernardinus Ramazzinus, in Patavino Archi-Lyceo Practicae Medicinae ordinariae publici professoris et naturae curiosorum collegae, conscripsit et Mutinae anno MDCC primum in lucem edidit.

   Re vera aliud argumentum studium excitabat meum, scilicet locus ille Plinianus qui est "Atque etiam morbus est aliquis per sapientiam mori", de quo symbolam his diebus scribo et iam in quodam conventu orationem habui. In librum Ramazzini illum casu incidi, cuius caput ultimum inscribitur "De Literatorum Morbis" (de quo alio die plura fortasse exarem).

   Dum indicem recensebam capitulorum, quae omnia mihi videbantur movere studium, oculi mei commorati sunt in capite XXXI, cuius argumento delectata sum, causis manifestis quae ad hoc scriptorium valde quadrant. Ecce inde vobis, candidae lectrices, lectores benevolentes, caput quo annum novum, prosperum, faustum et maxime salutiferum exopto:

            De morbis eorum qui in Salinis operantur

         Scite quidem et eleganter scripsit Plinius, 'nihil Sole, et Sale utilius'; addi potest, 'nihil esse magis necessarium'. Salis necessitatem ad humanos usus praevidens Natura, seu Divinus Opifex, in ipsis Mundi primordiis Mare Salis Promocondum constituit, ex quo per subterraneos ductus aqua ad summos usque montes deferretur, unde postea aquae salsae fontes et scaturigines emanarent. Hinc sal fossile et nativum variis in locis habetur, sponte Sale concrescente, dum aqua illa salsa praeterfluit; nisi putemus in ipsa Mundi fabrica Deum Salis montes condidisse. Sal factitium, et cujus magis communis est usus, ex aqua marina habetur, quae a maris aestu in fossas quasdam et areas deducta, per aestatem ab urenti Sole exsiccatur, copiose in fundo residente Sale.

        Hisce regionibus ac toti pene Italiae magnam Salis factitii copiam suppeditat / [p. 226] Cervia Civitas ad Maris Adriatici littus posita, Ravennatensi Ecclesiae olim immediate subdita. Libenter equidem Urbem illa, adiissem, verum tantum otii a meis occupationibus impetrare non potui. Curavi itaque, ut per litteras scirem, id quod optabam, quod humanissime praestitit D. Joseph Lanzonius Ferrariensis, Medicinae Profestor Clariss. At non tam opportune ejusdem litterae sunt delatae, ut caput istud referre possem inter eos Artifices, qui circa mineralia operantur. Ex litteris igitur a Medico in ipsa Civitate Cerviae Medicinam faciente scriptis, scire licuit, in illa Civitate, ac illius Salinis, Aerem spitiribus corrosivis esse adeo saturatum , ut ferrum arrodat, quod paulatim, cerae ad instar, emollescit, ac in pulverem fatiscit. Operarios vero omnes fere Cachecticos esse, Hydropicos, et sordidas plagas in cruribus gestare. Eosdem quoque summe voraces esse et bibaces, ut nunquam saturentur; hinc persaepe in iis Operariis repentinos interitus contingere, modum illos curandi varium inibi esse, prout varii ac diversi Medici eo sunt crebro conducti; perexiguum tandem esse remediis locum, in acutis saltem, qui soporosos assectus semper comites habent, idque propter Salis copiam, seu montes ipsos Salis, quos fumma admiratione se conspexisse, ait F. Lean-/[p. 227]der Albertus in ejus Civitatis descriptione. Credibile est magnam spiritus Salis copiam elevari, qui totum aerem illum ad saturitatem acido corrosive impleat, ut Martem arrodat, nec non in Operariis illis sanguinis indolem, quae dulces, et benigna esse debet, ad summun acorem disponat; hinc postea Cachexiae, Hydropes, crurum Ulcera, quae ex sui natura a lujuriante acido foventur, ortum habeant.

         Causam porro tantae appetentiae ac edacitatis, quasi Bulimo laborent, in eundem Salis acidum spiritum stomachi fermentum acuentem, rationabiliter fas est referre. Caninam appetentiam, quam Vino solvi scripsit Hippocrates in aphorismis, ab acido praeternaturali in ventriculo stabulante progigni, Veteres quoque cognovere, qua de causa Vina generola, et meraca ad talem affectum praescribebant, nec non pinguia edulia, et quaecumque alia, quae ex multo parantur oleo, ut in commento Hippocratici Effati exposuit Galenus, ut quae apta essent acidum stomachi fermentum infringere, ac dulcificare, eo modo, quo acidi spiritus, Vini spiritu dulcificatori solent. Bibacitatis causam pariter referre licet in salsas exhalaciones, seu in serosam colluviem, qua scatent, et ad hydropisim sunt dispositi cum sitis perpetua Hydropicos comitetur. [p. 226]

        Num revera tam graves affectus ex solo Salis spiritu, quem una cum aere inspirato Operarii combibunt, an vero ex aliis causis, ut ex aere alioquin parum salubri, cum Civitas in hoc pessime audiat, mihi non satis compertum. Ex relatione mihi communicata, ab incolis Urbem illam pene desertamnesse habeo; ideoque ex summorum Pontificum privilegio, eidem Civitati concessum, ut ex quacumque regione Exules ibi tutum Asylum habeant, et aere alieno obstricti, qui hanc Civitatem pro domicilio sibi delegerint, ad debiti solutionem non possint cogi, verum ad debitum Naturae persolvendum facillime adigi solent. Profecto multis aliis in locis ubi Sal conficitur, non tam graves noxas patiuntur Operarii, ut sola acidi spiritus exhalatio culpari possit. Urbs Veneta, Adriatici Maris Regina, populosissima est, et quamvis a marinis exhalationibus sit circumsepta, satis tamen salubri Coelo fruitur, qua de re videatur Opus elegantissimum D. Lodovici Testi, Venetiis Medicinae Professoris Celeberrimi. In Agro Placentino Putei sunt aquae salsae, ex qua decocta Sal elicitur; et cum portione aliqua bubuli sanguinis granulatur, nec Operarios, qui complures sunt (cum inter magnos proventus Ducalis Camerae Salis fabrica censeatur) tam graviter assici accepi. /[p. 229]

        Rem valde operosam esse Salis fabricam, ut tam graves affectus Operarios, non solum ex materia, quam tractant, sed ex laboribus etiam, quos sustinent, subsequi, sit satis probabile. Quibus aerumnis expositi sint hujusmodi Artifices, videre est apud Georgium Agricolam, qui multus est in hac re, et non solum diversa artificia pro aquis Salsis coquendis seu aqua maris salsa in areas corrivanda; sed Ministros quoque operantes describit, quos ait ob nimium Officinarum calorem, capita tantummodo pileis stramineis, et verenda subligaculis tegere, caetera nudos esse. Quare et ab ignis vehementia, et aestivis caloribus, aliisque aerumnis vexari solent.

       Non ibo tamen inficias, quin Opificium hujusmodi Operariis suis non sit admondum infestum; observe etenim, quod in Cameris, ubi Sal Cervia ad nos aduectum reponitur, ut postea per totam Estensem Ditionem distribuatur, parietes semirosi sunt, ita ut inter lateres rimae veluti quaedam extent, quod marini Salis spiritui esurino adscribendum, qui Alkali calcis praesertim aggrediatur, ac illo saturetur, sicuti fit, quando in confectione Salis Placentini, ob adminixtionem sanguinis, vel fellis bubuli, acidum Salis sanguinis alkali arripit, unde sequitur granulatio. Sic observare licet eos qui in Tabernas publicis con-/[p. 230]tinuo morantur, ut Sal divendant, ut plurimun decolores, et lubricae valetudinis esse.

      Miseram profecto horum Artificum conditionem esse pronunciare licet; etenim, cum Sal ut plurimum, in Italia saltem, in locis maritimis, ubi maris aqua in fossis et areis conclusa restagnat, atque ob id aerem inquinat, ac non tam facile sit Medicos reperire, qui hujusmodi in locis Medicinam exercere velint, persaepe infelices Operarii acutis morbis correpti citissime, remediis destituti pereunt, vel lenta aegritudine contabescunt. Rationi tamen congruum, ut Medici in haec loca conducti, in curandis hisce Operariis valde cauti sint, praesertim in venae sectione praescribenda; sanguine etenim a salsis exhalationibus dissoluto, ac ad diacrisim prono, facile, secta vena, subsequentur exsolutiones, et morborum in pequentur exsolutiones, et morborum in pejorem statum lapsus. Purgationes potius, eaeque fortiores, videntur magis propriae, ut quae serosam colluviem valeant educere, et alkali, quo omnia fere purgantia praepollent, acidam humorum diathesim temperare. Vina generosa, aromata, et quaecumque Sale volatili praedita sunt, Tabacum masticatum, et Decocta ipsa ex Tabaci foliis summatim, quaecumque acorem sanguinis infringere apta sunt, in usum erunt revocanda. /[p. 231] Modus, quo Salis spiritus communiter solet dulcificari, spiritu nempe Vini rectificato, pro regula veluti Polycleti esse poterit, ut sciri possit, quonam remedii genere in hisce Artificibus curandis sit utendum.

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria