6.01.2013

Ναί: οperae pretium est


      Nuper accepi ex quodam amico Matritensi fautore magno Latinitatis, tria opuscula, quorum unum legere nudius tertius coepi, cuius titulus est De simia Heidelbergensi, auctore Michaele illo ab Albrecht, de lingua litterisque Latinis optime merito uiro. Libri I initium est hoc:


     Diu multumque dubitavi, mi Attice, facturusne operae pretium essem, si memoriam vitae meae proderem;...


     Verba haec aditialia meis in auribus resonabant similia aliorum quae quondam legeram atque quodam in angulo seruabam memoriae meae, quae proh dolor una cum annis fluxissima euadit. Quaesiui enim in thesauris chartaceis memoriae nostrae communis atque ecce etiam uobis, lectrices beneuolentissimae, lectores candidissimi, hexametricum exordium operis c.t. Ab urbe condita, auctore Tito Liuio:

     Facturusne operae pretium sim si a primordio urbis res populi Romani perscripserim nec satis scio,...

   Quantum arridet, ut alias dixi, antiquos auctores iucunde euoluere quasi echo per modernas fabulas easque elegantissimas. Sed de hac bellissima narratione ficta (ut uerbis utar eisdem quam quidam Gaditanus amicus) 'de beato quodam scriptore qui, ut homines hortaretur ad rerum naturam tuendam, de caelo in terram specie non iam asini, ut in Metamorphosi Apuleii, sed potius simiae descendere constituerit', forsitan alias plura scribam otiosa.

L. Simii Liberatoris Commentarii, quos e codice Sandhusiensi edidit Aridus Grammaticus Heidelbergensis.
Imagenes pinxit Henricus Coloniensis, operis auctore Michaele von Albrecht, anno 2004.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada