Res arcanae


     Nuper comperi comentarios periodicos q.t. Humanitas fieri posse euoluere fere integros per Rete Vniuersale inde ab anno primo in quibus in lucem editi fuerunt, id est ab anno 1947, sub ductu auspicioque 'Instituti Studiorum Classicorum' in Vniuersitate Lusitana Conimbrigensi. Et dum fasciculos et symbolas rimabar uarias, non solum unam aut alteram commentationem Latine scriptam, sed etiam carmina Latina nonnulla atque epistulam unam offendi. Infeliciter haec paucissima scripta "Ad nouam Latinitatem" attinentia tantum euulgata fuerunt in duobus fasciculis, scilicet in eis quibus numeri sunt 2 et 3: saeculum quidem uicesimum dimidium uidetur quasi testimonium ultimum istius nouae Latinitatis. 

     Vtcumque res sese habet, ecce uobis, lectores lectricesque beneuolentes saeculi uicesimi primi, carmen quoddam, cuius argumentum studium excitauit meum, utpote quod oppido congruere uideatur moribus socialibus nostrorum temporum hodiernorum, ubi omnia et publica et priuata sub oculos cadunt atque in conspectum omnium.

Ad novam Latinitatem: Humanitas 3 (1950-1951), 407-408:

                                  RES ARCANAE
Parce tegenda loqui; nam sic modo tecta manebunt,
      si nemo omnino conscius alter erit.
Quicquid prodideris tua signa relinquet, ut erro;
      ne serpat, timor est, proditionis opus.
It uulgata fides dominosque adquirit eundo,
      quoque minus tua fit, fit quoque tuta minus;
nam quanto accipiunt plures traduntque uicissim,
       nempe minor tanto tradere cuique pudor.
Nil igitur narres nisi cui sit scire necessum,
       nec, nisi lege pari, narret ut ille petas.
«Res», ais, «arcana est: tibi sit commissa fideli».
       At perit arcanum, prodis et ipse fidem.
Nec coram hospitibus res effutisse tacendas
       credideris laudes accumulare tuas.
Forsitan ore nocens fueris impune; sed ultrix
       laesa diu plectet te, memor umbra, Fides. 

Vniuersitatis Oxoniensis orator publicus

Comentarios

  1. Estne tibi in animo symbolam mittere Latine conscriptam ad Humanitatem illam?

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Est quidem mihi in animo symbolas aut commentationes aut existimationes Latine conscribere, aliud autem est quo mittam, ubi euulgem feturas crassae insulsaeque Mineruae. Fortasse lacessendae et arcessendae sint Musae masuetiores salsioresque, candido comitante Phoebo.

      Eliminar
    2. Audio periodicum c.t. Humanistica Lovaniensia aliquando in lucem edere symbolas Latine exaratas, quamquam vix possum rem oculis propriis confirmare quia bibliothecarii nostri perditi pigrique nullum illius periodici exemplum comparaverunt (etiamsi altera et "peior," ut a nostris saltem fertur, studiorum universitas, quae nostrae dicitur aemula ac rivalis, omnia inter pegmata habet); necnon dicuntur Tartuenses accipere symbolas Latine scriptas. Quae alia periodica exstant, ad quae mitti possunt taediosae ac scholasticae paginae Latine scriptae et plurimis fußnoten instructae?

      Eliminar
  2. Exstat unum aut alterum commentarium inter Polonos, sed tibi adsentior: qui philologus linguae Latinae compos mentis symbolas legere arcanas ac taediosas uellet Latine scriptas, si easdem melius euoluere posset sermone natiuo?

    ResponderEliminar
  3. Anónimo9:54:00

    Ego volo :) Et philologus sum et Latīnē scio - nec tam rēs commentāriōrum esse arcānās puto : multa dē rēbus istīs iam lēgī et "nātīvō" et aliīs sermōnibus; ergō etsī nova quaedam afferantur, certō ea, cum strūcta sunt fundāmentīs nōtīs, bene intellegam.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Vtinam plures uellent sicut tu ipse! Res enim Latina in orbe terrarum aliter exstaret.

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria