10.02.2014

De egestate uerborum et rerum nouitate

        Verbum idoneum non inuenio unum solumque ad Latine dicendum "disparar / to shoot / sparare" nisi per ambagem. Sciresne forte tu, candide lector, plane et Latine id dicere?

Delineator nomine 'El Roto' fecit.

          Quid censetis de his uerbis temporalibus, quae lectores tres proponunt (inspicite quaeso annotationes huius commentarii)? Vtrum trium horum (uel forte casuque aliud) uobis uidetur magis idoneum, scilicet 'iactare', 'displodere' an 'iaculari', si tantummodo uocabulo uno soloque uti uellemus?



      Dum interim responsum cogitatis, lectores cari, ecce uobis commentatio Lusitanice ab Eduardo M. Engelsing exarata, quae forsan clauem ullam nobis dare possit, praesertim partem uidete sultis septimam "Nouissima uerba Latina" (Lusitanice Os neolatinismos) inscriptam (pp. 113-115): 
LATIM, BIQUÍNI E SINFONIA DISCORDANTE: LÍNGUAS CLÁSSICAS E METODOLOGIA DE ENSINO, Organon, Porto Alegre, v.29, n.56, (2014), pp. 99-121.
   

7 comentarios:

  1. Ego dicam "Jacta!". Cicero enim hoc verbo usus est.

    http://www.perseus.tufts.edu/hopper/text?doc=Perseus%3Atext%3A1999.02.0120%3Abook%3D2%3Asection%3D316

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Certe Cicero usus est uerbo temporali q.e. "iactare" illo in loco scripto, quod autem apparet comitatum obiecto iactando q.e. "hastas primas". Verbum quidem "iactare" esset optimum (nam proprie sibi uult "iacere, emittere, coniicere"), nisi esset nimis generale et nisi saepius egeret re nonnulla iactanda (ut puta non solum "hasta, sagittis, telis, ignibus..." sed etiam "seminibus, uoce, argento, ueste..."). Si enim ego iuberem aliquem manu sclopetum tenentem "iactare", fortasse is responderet: "Quid iacto? Num sclopetum?

      Eliminar
  2. Mihi placet "displodere", quod secundum Lexicon Forcellini est cum sonitu hinc inde diducere, cum sonitu et fragore dirumpere. Sed tantum tela ignifera displodi possunt, neque enim sagittae sonant emissae.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. "Displodere" quidem sibi uult, ut recte mones, "cum sonitu et fragore dirumpere" aut “cum sonitu hinc inde diducere”, qua de causa fortasse uerbum optimum non sit ad significandum "in longum iactare uel emittere armis ictus mortiferos", maxime quod exstant quoque arma moderna, quae ictus mortíferos igneosque globulos emittunt sine strepitosa explosione. Si ergo ego imperarem aliquem "displodere", is possit cogitare sibi ipsi dilatandum esse aut se aliquid dirumpere debere armis explodendis.

      Eliminar
  3. Quid autem censetis de uocabulo q.e. “iaculari”? utpote quod generatim sibi uelit “iaculum siue telum ullum emittere, iacere” atque “iaculum” est “quidquid iaci in longum potest”.

    Vtcumque est, gratias uobis ago pro monitis uestris.

    ResponderEliminar
  4. Cara Alexandra amica: ut tibi apud paginam Facebook nuper dixeram, quid de verbo sclopetandi credas? Quod enim temporale verbum nonnumquam in actis diurnis EPHEMERIS nuncupatis esse adhibitium vidi.
    Valeas quam optime, amicissima!

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Sententia data est tibi, amice Ansgari, illa in pagina. In alia autem cui nomen 'Twitter' est, locutiones quoque et uoces uariae propositae sunt, quarum inter omnes "iaculari" mihi uidetur planior et Latinior ad illam imaginem superiorem una uoce illustrandam, nam "sclopetum" est uocabulum Medii quod dicitur Aeui (uerbum temporale "sclopetare" uix inuenitur apud auctores et in lexicis recentioribus, nisi fortasse in illo Helferiano et in Calepino Novo). Ceterum si liceret dicere "sclopetare", ut iaculemur sclopetis, hinc inde fieri posset ut dicamus quoque "pistoletare", "zerbataneare" aut "bombardelare", nonne?

      Eliminar