2.01.2015

De commutatione temporum rerumque


     Februarius mensis incipit et cum eo uicissitudines rerum prospiciuntur. Mensis quidem est in quo circa me nonnulli sunt qui diem natalem celebrabunt suum, frater scilicet et sorores geminae et collega altera cara gregis Latini philologici et amica Baetica illa quacum sola commercium epistularum Latinarum habebam, necnon quidam magister Caesaraugustanus isque primus amicus Latine scribens quem noui per Scriptorium hoc insulsum, quod etiam hoc mense nouum annum agit eumque, nisi fallor, octauum.     

    Anni quidem succenturiantur eosque meliores fore semper speramus, quod saepe uidelicet non accidit sicut somniaueramus. Sed hoc anno 2015º spes maxima posita est in suffragiis multis, quae, post alia extra Hispaniam data, populo nostrati dabuntur quaeque auram nouam adlatura esse speramus.

Alexis Tsipras Graecus (Syriza) et Paulus Ecclesiae Hispanus (Podemos) germanissimi.

  Ecce nobis index Kalendarii comitialis huius anni:
  • Die 10 m. Martii: suffragium academicum ad eligendum Rectorem Vniuersitatis Gaditanae (candidatos adhuc nescimus)
  • Die 22 m. Martii: suffragium regionale ad eligendum Praesidem Baeticorum

    Susana Díaz Hispalensis (PSOE)        Ioannes M. Moreno Barcinonensis (PP)    Antonius Maíllo Cordubensis (IU)
    Baeticane gens praesidem socialistam iterum feret eumque primum feminam? Ceterum nomen Theresae Rodríguez Gaditana (Podemos) non praetermitendum est. Etiam dicere uolo Antonium Maíllo Hispali condiscipulum fuisse Philologiae Classicae
  • Die 24 m. Maii: suffragia eodem die quam supra memorata sum, ferenda sunt ad eligendos praesides regionales, exceptis regionibus Baeticorum et Catalanorum et Vasconum et Gallaecorum. 
Rosa Díez Vasconica (UPyD) et Albertus Rivera Catalanus (C's)


Imago mense Augusto 2014 descripta, in qua Angelissima et Marianus inspiciuntur amicissimi, ubi ea Hispaniam uisitauit.

      Post suffragia in Graecia data (nuntium quem etiam collega Christophorus Macías Hispanice Latineque uiua uoce retulit et nunc tandem scriptum legere licet), Hispania ante oculos multorum posita est, quia factio uictrix apud Graecos dicitur esse par aut simillima alteri quae apud nos uix anno uno numerum auxit sectatorum et fautorum mirum in modum. 

De commutatione rerum promissa in praeconiis uariis politicorum

          "Mutationis" (ut alii dicunt) siue "reformationis" (ut alii dicere malunt) uox forsan sit quae in ore omnium, cum ciuium tum politicorum, magis in dies sonet, quoniam uidelicet necesse sit ut status rerum semper mutetur in melius, sed magis quam inter politicos uox illa personat inter ciues, utpote qui magis in dies bona sua commutari in peius et pecunia sua in inuolucris illicitis et in tabellis obscuris et in argentariis externis alienisque condiri uideant propter facinora ipsorum politicorum.

"Mutationis rerum initium est Europa".

          Verba uerba uerba et mortua et uacua et inania. Facta enim exspectanda et spectanda sunt, primum in proscenio Baetico Hispanoque, deinde uel potius simul in scaena Graeca atque postremo in orchestra Theodisca. Postea iterum canet chorus Hispanorum idque procul dubio aget sine consensu.



No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada