2.18.2015

Quousque tandem


   Cum in hoc scriptorio retiali insulsitates enarrare olim coepi, numquam imaginata sum hodie, octo annis post, me adhuc adesse coram uobis, lectores mei fideles, scribentem. Quippe prorsus nescio quousque tandem ipsa abusura sim patientia uestra. Hodie enim quid agam bene scio, cras autem semper ignoro. De uobis sane res aliquatenus pendet. 


2 comentarios:

  1. Pergas quaeso scribere, et ego certe legam! Placet enim et perplacet salsos commentarios evolvere.

    ResponderEliminar