3.21.2015

De modo compescendae sitis

Caesar Carolus V Pontifici Paulo III Tunetum urbem captam nuntiat a. 1535

     Dum acroasim parabam proximam, quam mense Maio faciam in quodam colloquio Lusitanico DIAITA inscripto (animo fingite, lectores mei fideles, quid sit argumentum), forte uel casu fontem inueni primarium cuiusdam fabulae de Caesare Carolo huius nominis Quinto, quam Gomesius Miedes enarrauit suis in Commentariis de sale et cuius originem inuenire non potui, quando in studium eorum incumbebam multos abhinc annos. Episcopus quidem Valentinus illis in commentariis quandam salis facultatem retulit compescendi famem et sitim, si granum salis sub lingua contineretur.
      Facultas haec salis nostris temporibus adhuc uigere uidetur, sicut in imaginibus infra appositis comprobare potestis, ubi Ioachimus Sabina, cantator Hispanus clarissimus, interrogatus cur uasculum salis in scaenam secum afferret et granum sub lingua contineret, rem respondit hanc permiram: "quia ui salis lingua pituitam attrahit et siccitas oris depulsa est".

Cur uasculum salis in scaenam tecum affers? 

     Gomesius Miedes, ad exemplum huius experimenti praeclarum subiciendum, lectoribus historiam praebuit, quam "a multis fide dignis" acceperat:
  Idque euenisse dicebant superioribus annis, quo tempore Caesar Carolus huius nominis V maximum ac potentissimum exercitum ab Hispania in Africam traiecit, ut Tunetum urbem florentissimam, olim ex ruinis magnae Carthaginis a Romanis erectam, a truculentissimo Christiani nominis hoste Ariadeno Mythileneo (Barbarusa a nostris appellato) occupatam eriperet. Quippe sole tunc in Cancro existente ac ad solstitialem orbem, cui fere urbs illa subest, accedente, uniuersis copiis salus et laeta Caesari uictoria uno die per salem obtigit. Nam, cum Caesar, debellatis primum hostium praesidiis, urbem obsessurus accederet, Caesariani ardore solis atque infestissimo puluere, tum maxime aquae penuria, grauius ardentiusque sitire coeperant. Quo animaduerso, Caesar salem omnibus distribuere ac singula cuique grana salis linguae supponere iussit. Quod milites facientes, non solum sitim famemque die integro represserunt, uerum multo etiam animosiores eo effecti congiario hostem cum innumerabilibus copiis occurrentem fugarunt simulque e uestigio urbem uictores atque ouantes intrarunt.
   Multos libros de rebus a Caesare Carolo V gestis illo in tempore euolui, sed in nullis inueni causam uictoriae Tuneti fuisse salem pariter atque episcopus Valentinus illustrauerat. Sed heri forte uel casu, dum de medico quodam 'anthalista' notitiam quaerebam, in libro De sanitate tuenda a medico astrologoque Hieronymo Cardano Mediolanensi conscripto, in capitulum incidi hunc: 
   Sicuti praeclarum extat Caesaris Caroli Quinti exemplum, qui dum maximum atque potentissimum exercitum ex Hispania in Africam traiiceret, ut Tunetum urbem florentissimam, a truculentissimo Christiani nominis hoste occupatam eriperet, Sole tunc temporis in leone existente et accedente ad solstitialem orbem, cui fere urbs illa subest, salus et laeta Caesari uictoria uno die per salem obtigit, nam, cum Caesar, debellatis primum hostium praesidiis, urbem obsessurus accederet, Caesariani ardore solis atque infestissimo puluere, et aquae penuria grauius ardentiusque sitire coeperunt: quo animaduerso, Caesar salem omnibus distribuere ac unicuique granum salis linguae supponere iussit, quod milites facientes, non solum sitim famemque die integro repressere, uerum multo etiam animosiores eo effecti congiario hostem cum innumerabilibus copiis occurrentem fugarunt simulque e uestigio urbem uictores ac ouantes intrarunt.
    Cardanus, qui discipulus fuit Francisci Vimercati, professoris quoque Gomesii Miedis in Vniuersitate Studiorum Lutetiensi circa annum 1542, reus haeresis a Sancta Inquisitione, quae dicitur, deprehensus est anno 1570, duo annis ante quam libri Commentariorum de sale in lucem primum editi fuerunt. 
      Arridet quidem nunc mihi sententia ea, quam archidiaconus Saguntinus et episcopus Valentinus protulit de illis "multis fide dignis", ex quibus accepisse ipse confessus est fabulam Caesaris Caroli V de uictoria Hispanica in hostes nominis Christiani et de modo compescendae sitis cum grano salis.


2 comentarios:

  1. Salsissimus est haereticus, qui fide dignus existimatur! At titulus ille sive honos, qui est “arcedianus,” non nisi apud auctores Hispanos invenio, nec mihi, tanta sum ignorantia illiterataque stultitia, est notus: quidnam sibi vult “arcedianus?” Num accedit ad diaconi honorem?

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Quippe honos ad quem ipsa referebam, dum Latine scribebam Hispanice cogitans, erat "archidiaconi", minime "arcediani" (quamquam sunt qui "arcedianum" nonnumquam scripsissent), quod uerbum barbaricum iam emendaui. Vtinam plures homines essent tam ignorantes illiteratique et stulti, ut sermonem Latinum pulcherrimum perpolire eumque mendis purgare insulsis possent!

      Eliminar