3.04.2016

Εἰς ᾿Αλεξάνδραν τὴν ποιήτριαν


      Feminae Latine scribentes paucissimae per saeculorum decursum esse uidentur. Quamobrem, cum certiores sumus de una aut altera, dolendum est quod tantummodo nomen memoratur, fere nihil autem earum operum exstat, quamquam apud testimonia uaria eorum, qui eas laudauerunt, ipsae et multum et optimum exarauisse et concinnauisse referuntur. Vt exemplum nunc adferam unum uobis, candidi lectores, ecce id quod de Alexandra, Bartholomaei Scalae filia, qui fuit reipublicae Florentinae uexillarius, forma corporis culturaque ingenii celeberrima, Iohannis Lascaris Demetriique Chalcondyli Graecarum Musarum magistrorum discipula -cuius epistulam quandam ad Cassandram Fidelem missam in hoc scriptorio olim exscripsi- poeta et miles Michael Marullus futurusque eius maritus composuit, cum ipsa quindecim annos nata erat:
       
        
Michael Marullus ab Alexandro Botticelli depictus
  

          Ad Alexandram Scalam 
Cum uersu referas nouem sorores,
Vix lustris bene adhuc tribus peractis;
Cum dulci sale seriisque blandis
Ipsum iam superes, puella, patrem,         5
Quo nihil grauius facetiusque est;
Cum nec sit tibi forma nec modestae
Frontis gratia nec decor nec ipse
Suggestus nimii decens capilli
Qui possit nisi coelitus uideri:                10
Quid mirum, mea Scala, si decembri
Reddis debita messibus futuris,
Si mittis mediis rosas pruinis,
Natura bene quo uoles sequente?


       Pulcherrima sane sunt uerba, cupido amante digna. Sed quae carmina Latina (nam Graeca nonnulla quibusdan in operibus inueniuntur, quamuis etiam haec paucissima) puella docta composuerit, ut tanti poetae (sicut etiam Politiani illius, qui Alexandrae amore quoque captus fuit, sed propter amorem spretum acerbissimis maledictis Michaelem insectatus est) poemata elegantissima femina illa mereretur, admodum desidero. Quibus dictis perlectisque, more Catulliano conclamare et colligere possum hoc: Mulier quod a Musis Phoeboque dicit afflata, in uento et rapida scriptum esse uidetur aqua.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada