3.25.2016

De Antoniana Margarita

Gaditana 'Margarita' siue Bellis Perennis L. 

  Gometius Pereira medicus doctor fuit Hispanus, auctor libri cui ab utriusque parentis nomine titulum fecit hunc: Antoniana Margarita, opus nempe physicis, medicis ac theologis non minus utile quam necessarium, primo in lucem editum Methymnae Duelli a. 1554, secundo et ex integro correctum Matriti a. 1749. Sunt qui dicant Renatum Cartesium hunc librum summa diligentia, ne plagium eius deprehenderetur, suppressisse, etiamsi non desit qui rationibus non contemnendis negetur. Vtcumque res sese habet,  Gometius Pereira  fuit ille qui primus ante Cartesium (sed uterque post Plautum) dixerit haec:

  Sed causa cur nunc recordari uobis, lectissimi iuuenes, nomen Antonianae Margaritae uelim, est quia stupesco non solum animaduertens uersionem Hispanicam nullam factam esse nisi usque ad annum 2000, uerum etiam inueniens hodiernam editionem indeque uersionem optimam "ex integro correctam" adhuc abesse. Vt testimonium unum solumque afferam uerborum horum, ecce lectio q.e. "hebetissimae" -in utraque editone inuenta, annis scilicet 1554 et 1749, eaque non emendata in editione hodierna- corrigenda est:


indeque interpretamentum prauum anno bis millesimo factum corrigendum quoque est:
 

     Rectius ergo est legendum hoc:
Horum aquatilium solertia a Plinio, 9 lib. cap. 42 refertur, ubi scriptor hic, qui historiam uniuersae naturae ornatissimam condidit et hebetissimam speculationem naturalis facultatis coluit, admiratus exclamat: "Quo magis miror quosdam existimasse aquatilibus nullum inesse sensum"
atque ideo hoc quoque rectius uertendum est in sermonem Hispanicum eis qui Latine nesciant:
"La astucia de estos animales acuáticos es declarada por Plinio en el libro 9, capítulo 42 [143], donde este escritor -que compuso una historia muy bella de toda la naturaleza, pero cultivó una investigación muy superficial de las propiedades naturales—exclama admirado: "Por eso me sorprende más que algunos hayan considerado que los animales acuáticos no tuvieran entendimiento alguno".

     Hactenus enim de rebus philologicis, de rebus autem philosophicis uel potius de eis quae ad sensus solertiamque animalium siue terrestrium siue aquatilium siue uolatilium attinentia alias fusius disceptandum erit et probandum rationibus non contemnendis utrum Plinius Maior sua in ornatissima Historia mundi speculationem acutissimam coluerit facultatis naturalis an potius hebetissimam, ut doctus Pereira affirmauit miratus.

Suntne sensus solertiaque animalibus bestiis?

2 comentarios:

  1. Non miradum est nullam exstare editionem ex integro correctam: sed dolendum potius, quod pauci homines docti sunt qui recentiores auctores legant, et fere nulli qui editiones in lucem edant.

    ResponderEliminar
  2. Si homines docti pauci sunt qui recentiores auctores legant, paucissimi qui antiquos, necnon fere nulli qui editiones in lucem edant, quid ipsi mecastor legunt, ut docti et prudentes et humanissimi habeantur? :)

    ResponderEliminar