1.05.2017

Cara mater


       Hos dies festos qui Christi Nativitatem commemorant atque adventu nocturno Regum Magicorum finem capient, nihil maximi momenti feci nisi libenter quievi, sed hac hebdomade nuper elapsa diutius tranquillior fui quam necesse fuit, nam domo exire vix potui gravedine laborans. Heri autem noctu,  quamquam in lectulo cubabam et sub stragulo cooperta eram calida inter sternumenta molesta et tussim siccam me vexantem, carmina legere potui, inter quae in unum incidi "Reditus" inscriptum, quod e mente arcere inde nequivi ideoque vobiscum, lectores mei fideles, compartiri nunc cupio, utpote quod surrisum tenerrimum moveat, etiamsi e prima fronte tristiculum videatur.
           A poeta recentiore scriptum nomine Ioannis Pascoli carmen mihi placuit quod id quod ille versibus choliambis concinnavit,  non tantum tamquam filia sensissem, sed potius filio ego ipsa procul dubio idem dixissem:



Eamus: esse nuntium ferunt matri
non belle. Eamus: heu piae malest matri,
periculose cara mater aegrotat,
exstinguitur. Citata me rapit raeda.
Est foedus aer, stridulo natant imbri
viae. Domum nanciscor. Adferunt: «Actum est.
Iam nec potest videre nec potest fari;
matrisque membra solvit ultimum frigus».
Accedo. At oculum mater adlevat: fatur:
«Quin facitis ignem? pupulus meus friget».


 
        Carmen autem, ut verum dicam, primum non Latine, sed Italice evolvi, quia librum qui id continebat, auctor ad vulgum scripserat (forsan alias de hoc libro existimationem faciam), unde curiosa carmen Latinum quaesivi  et feliciter repperi et gratanter inveni hoc: ubi nempe scriptor Italicus hodiernus "la mia dolce mamma" verterit, poetam Pascoli dixisse locutionem q.e."cara mater", qua eadem filius me semper vocitat.

3 comentarios:

  1. Este comentario ha sido eliminado por el autor.

    ResponderEliminar
  2. Gaudeo quod filius Latine te appellet. Suntne alia verba quibus natus te alloquatur? Confabulamini Latine?

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Sane! Verba alia quidem sunt Latina, quibus filius utatur, cum me alloqueretur. Colloquia autem facillima sunt, in quae de rebus cotidianis et de locutionibus Latinis et de etymis verborum venimus. Nam is linguis admodum delectatur hodiernis, utputa Anglico, Francogallico, Germanico aut Iaponico sermone, unde me percontatur de cognatione verborum et de rebus grammaticis.

      Eliminar