De clarissima quadam fabula puerili


     Filius fabulam "Le petit prince" inscriptam nunc legit a magistra scholae Francogallicae commendatam isque curiosus a me quaesivit utrum ipsa eam perlegerim necne:

        - Sane, mi fili! -respondi-. Hispanice primum, deinde Francogallice puella perlegi.
        - Num Latine, cara mater? -filius mirus interrogavit non dubitans quin nonnulla exstaret.
        - Mm! Adhuc totam evolvi nullam - confessa sum-, quia penes me sunt tres versiones et nonnullae paginae cuiusdam editionis non venalis[1] huius fabulae in sermonem Latinum conversae et nescio adhuc quam vel optima sit.

      Filius enim Francogallice legit, sed etiam versionem Hispanicam aliquando attente inspicit, si quas sententias vel iuncturas non bene intellegit. Et locutiones verbaque sic conferens is repperit quam dissimiles inter se  nonnumquam interpretationes rerum sint.
       Postquam quaedam docta femina in Grege Latine Loquentium (quo in grege magis legere quam scribere me paenitet horis otiosis carentem) quaestionem similem fecerit, decrevi inde versiones comparare, filio quoque suadente, et differentias offendi permiras, quas vobiscum, mei lectores fideles, compartiri volo. Ecce ergo post fabulam lingua nativa scriptam (capitulum primum et sextum partim offero) quattuor versiones in sermonem Latinum in lucem traditae inter se collatae:


ANTOINE DE SAINT-EXUPÉRY, Le petit prince (Novi Eboraci 1943):

 1. Lorsque j’avais six ans j’ai vu, une fois, une magnifique image, dans un livre sur la Forêt Vierge qui s’appelait «Histoires Vécues». Ça représentait un serpent boa qui avalait un fauve. Voilà la copie du dessin.
On disait dans le livre : «Les serpents boas avalent leur proie tout entière, sans la mâcher. Ensuite ils ne peuvent plus bouger et ils dorment pendant les six mois de leur digestion.»  J’ai alors beaucoup réfléchi sur les aventures de la jungle et, à mon tour, j’ai réussi, avec un crayon de couleur, à tracer mon premier dessin. Mon dessin numéro 1. Il était comme ça :
 6. Ah! petit prince, j’ai compris, peu à peu, ainsi, ta petite vie mélancolique. Tu n’avais eu longtemps pour distraction que la douceur des couchers de soleil. J’ai appris ce détail nouveau, le quatrième jour au matin, quand tu m’as dit : – J’aime bien les couchers de soleil. Allons voir un coucher de soleil… 


 • AUGUSTO HAURY, Regulus vel Pueri soli sapiunt (Parisiis 1961); Regulus, Didacopoli 1985):

        I. Quodam die, cum sex annos natus essem, imaginem praeclare pictam in libro de silva quae integra dicitur vidi; qui liber inscribebatur: “Narratiunculae a vita ductae.” Picta erat boa serpens beluam exsorbens. Quam imaginem sic expressam vides.  Haec autem in libro scripta erant: “Boae serpentes praedas integras exsorbent nec mandunt. Deinde se movere non possunt et sex menses dormiunt dum pastus concoquunt.”

       Tum ego de eis quae in dumetis ac paludibus illis casu fiunt multum mecum cogitavi et ipse perfeci ut miniatula cerula aliquid pingerem. Primae quidem illius meae picturae species haec erat:  

 VI. O Regule! Sic sensim intellexi quam tristem aetatulam degeres. Cui nulla alia oblectatio diu fuerat nisi suaves illi solis occidentis conspectus. Hoc novi ... quarto die mane didici, cum mihi dixisti: Reg. -Solis occasus me multum delectant. Ad solem occidentem spectandum eamus. 


• JOAQUÍN OCHOA PALENZUELA, De paruulo principe liber (Matriti 2007):

 I. Cum septimum annum agebam, certo die splendidam laminam in libro de Nemore Arcano uidi cui nomen erat “Historiae Expertae”. Serpens feram uorans effingebatur. Ecce picturae exemplar.  Liber dicebat: “Boae serpentes praedas integras, non mansas, uorant. Postea moueri non possunt et per sex digestionis menses dormiunt”.

Multa de euentibus siluestribus mecum agitaui et, ego, pro mea parte, primam meam picturam cum coloreo graphio pingere potui. Prima pictura mea. Sic erat:

VI. Heu, paruule princeps! Sic, paulatim, tuam paruam ac maestam uitam intellexi. Diu unus ludus tibi solis occasus suauitas fuit. Quarto die mane, hanc nouam rem cognoui cum mihi dixisti: Solis occasus mihi gratissimi sunt. Videamus solis occasum…. 


• ALEXANDER WINKLER, Regulus (Manhemii 2010):


 I. Cum sex annos natus essem, in libro de vastissimis silvis, qui inscriptus erat “Verae fabulae”, picturam egregiam conspexi. Picta erat anguis mirabili corporis magnitudine feram devorans. En picturam depictam.


Scriptum erat: “Boae totam devorant praedam neque dentibus frangunt. Deinde non iam moventur dormiuntque per sex menses quibus devoratam praedam ventre conficiant”.

Multum eo tempore cogitabam quae in hisce vastissimis silvis essent pericula, monstra, primamque picturam perfeci. Quae quidem talis erat:  

 VI. Eheu! Mi regule! Hoc modo parvan tuam miseramque vitam gradatim cognovi cognovi. Diu nihil aliud habebas quo delectareris nisi gratam occidentis solis lucem. Hoc comperi cum quarto die mane dixisti: - “Gratus mihi est solis occasus. Eamus spectatum solis occasum…”


 • FRANZ SCHLOSSER, Principulus (Stutgardiae 2015):

  I. Die quodam, cum sex annos natus essem, in libro de silva vetusta, qui liber “Fabulae verae” inscribitur, imaginem mirificam vidi. Boa serpens picta erat, quae beluam hauriebat. Hic imaginem depictam vides.   In libro hoc scriptum erat: “Boae serpentes praedas suas integras devorant nec dentibus lacerant. Quo facto non iam moventur et per sex menses, quibus pastum concoquunt, dormiunt.”

Multum mecum cogitabam de periculis, quae in silva vetustissima imminent, et ego ipse plumbis versicoloribus primam picturam perfeci. Prima pictura mea talis erat:

 VI. O principule mi! Eo modo gradatim cognovi quam tristem vitulam agebas. Diu e nihilo nisi ex aspectu solis occidentis voluptatem quandam capiebas. Quod novi quarto die mane, quo mihi dixisti: “Valde delector pulchritudine solis occasus. Solis occasum eamus spectatum…”

*
   Quae vobis videtur vel optima harum interpretationum Latinarum? Nobisne forsitan exspectanda sit quinta interpretatio Latina?



  1. nonnullae paginae cuiusdam editionis non venalis] Haec Hispanica versio, quae venalis exstare non videtur, mihi est tantummodo usque ad paginam 31 lucis ope expressa, id est mihi desunt viginti capitula.  ↩

Comentarios

  1. Anónimo21:52:00

    Opinor versionem ultimam, cuius scriptor est Franz Schlosser, esse optimam.

    Videamus, si placeat, eandem sententiam in omnibus versionibus: Ah! petit prince, j’ai compris, peu à peu, ainsi, ta petite vie mélancolique.

    Si deberem haec verba latine reddere, certe ita scriberem: Heu! Paulatim, principule, intellexi quam tristem esse vitulam tuam. Nec scio quid faciam ne verbum 'ainsi' amittam.

    Nihilominus, ut supra indicavi, maxime placet versio Schlosser. Hic solus enim potuit sententiam 'petite vie' in latinam linguam transferre. 'Parva vita' omnino ridiculum videtur, nam Christiani philosophi utebantur his verbis ut 'vita frugalis' vel 'temperantia' dicerent. Nec libet mihi 'aetatulam', ut in prima versio, sentio enim hoc verbum haud convenire auribus.

    Gratias quidem tibi ago, quod stupefacta sum, cum perspicerem diversitatem varietatemque versionum. Certe necesse est nobis discipulis (magistrisque) discere quomodo sententias in sermonem latinum transferre debeamus.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Gratias immo tibi, puella doctissima (estne tibi nomen nonnullum sive verum sive fictum, quo te nominare possim?), ago maximas pro annotationibus.

      Omnibus quattuor versionibus, mea quidem sententia, virtutes et vitia sunt, sed me Latine legentem iuvat interpretationes modernas auream Latinitatem redolere et cultum Romanum per verba et locutiones revocare, unde quinta versionem me exspectaturam esse censeo.

      Vt exemplum unum aut alterum afferam. Locutionem "Forêt Vierge" ego interpretata essem sic "Incaedua Silva", ut apud Ovidium (Am. 3, 1 ,1 et Fast. 1, 243):

      "Stat vetus et multos incaedua silva per annos
      credibile est illi numen inesse loco."

      "hic, ubi nunc Roma est, incaedua silva virebat,
      tantaque res paucis pascua bubus erat."

      Pro locutione “ta petite vie” ego quoque non dicerem “parvam vitam tuam” (tibi adsentior; forsan melius “brevem vitam”) neque etiam “vitulam” (nam videtur ad “vaccam quae primum annum aetatis nondum explevit” referri). “Aetatula” autem non mihi displicet, quod verbum lepidum invenitur apud Plautum, Ciceronem et alios. Et quidni "aetatulam tuam melancholicam" dicamus? Nam "Aristoteles ait omnes ingeniosos melancholicos esse", Cicerone teste.

      Et quamquam “Regulus” non displicet, fabulae titulum forsan malo hunc: “De parvo principe”. Tria enim verba complectitur versio nativa Francogallica atque illa Anglica maiore usu fereque omnes versiones linguis Romanicis scriptae, quarum titulus verbum Latinum ex “principe” sumptum continet. Utile quidem est et antiquum et hodiernum coniungere. Nam hoc puello vocato (“petit prince!”, “parve princeps!”) in mentem meam statim venit illud Vergilianum “parve puer!” aut illud Martialis “parve Cupido!” aut illud Ovidianum “parve Learche!”, qui regis Athamamtis filius fuit.

      Eliminar
    2. Anónimo22:30:00

      Nomen verum mihi Astrid est.

      Quod ad verbum 'regulus' attinet, tibi omnino assentior. Nam in cubiculo meo versionem theodisce scriptam habeo, cui titulus est 'Der Kleine Prinz' (parvus princeps), non 'Das Prinzchen' (regulus, principulus). Fateor hoc alienum videri, est enim carmen praeclarissimum, quod sic incipit: Schlafe, mein Prinzchen, schlaf' ein...(Dormi, mi principule, dormi...)

      Minime tamen debemus, ut antea scripsi, eum 'principulum' vel 'regulum' vocare, quia tres versiones - et anglica et francogallica et theodisca - continent sententiam 'parvum principem'.




      Eliminar
    3. Gratias tibi ago maximas, Astridis, quod nomen tuum pulchrum mihi dixisti idque verum, de quo Carolus Egger scripsit haec:

      “Astridis, -is f. Derivatur a priscis verbis Germ. “ast” (Goth. “ansts”), quod vetere Thules incolarum sermone “gratiam, deorum favore” significabat, et “rid”, in quo est vis “equitandi”. Femina igitur, hoc nomine signata, quasi deorum favore obtecta equo vehitur. Priorem vero nominis partem alii minus recte ab “as” (“Ase”) deducunt, quo fabulosum numen Germanicum significatur. Nomen eodem modo ad sermonem Latinum conformatum est, quo Ingridis”.

      Ceterum huius fabellae puerilis titulus Hispanicus “El Principito” est, non autem “El pequeño principe”, quia apud nos usitatius est nomina deminutiva usurpare, maxime in -ito desinentia (“hombrecito, lucecita, chiquitita, gordito, toquecito, suavecito…)” quam adiectivum q.e. “parvus” adhibere. Italice et Graece quoque dicunt “Il piccolo principe” et Ο Μικρός Πρίγκιπας.

      Eliminar
  2. Singuli scriptores textum latinum simili modo incipiunt:

    1. Quodam die, cum sex annos natus essem, imaginem praeclare pictam ... vidi.

    2. Cum septimum annum agebam, certo die splendidam laminam ... vidi.

    3. Cum sex annos natus essem ... picturam egregiam conspexi.

    4. Die quodam, cum sex annos natus essem ... imaginem mirificam vidi.

    Vidi, vidi, conspexi, et vidi.

    Mihi magis placeret hujusmodi initium:

    Memini me puerum, sex annorum natum, imaginem vidisse miram ...

    ResponderEliminar
  3. Post initium hoc plura legere ipsa vellem.

    ResponderEliminar
  4. Difficile est in Latinum vertere textum vernaculum quia duo quasi sibi contraria omnis translatio exigit: primum, ut scriptor ne recedat ab interpretis officio, videlicet, ut nihil sit in versione mutatum de sensu nihilque praetermissum. Simul autem, ut proprietatem alterius linguae sermonis romani proprietatibus exponere valeat, nec non, et hoc difficillimum mihi videtur, ut elegantiam linguae latinae ne perdat.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria