De "cognoscendo" vel linguae Latinae sexu

Poggii iocosus sal: DE HOMINE QVI DIABOLVM IN IMAGINE MVLIERIS COGNOVIT:

"Vir doctissimus Cincius Romanus mihi saepius retulit rem haud contemnendam, quam uicinus suus, minime insulsus homo, sibi accidisse narrabat. Ea est huius modi.
Surrexerat is aliquando ad lunae splendorem, existimans circa diluculum esse, cum nox esset intempesta, ut proficisceretur ad uineam suam, prout est mos Romanis uineas diligenter colere. Egressus porta Ostiensi (exitum enim a custodibus, ut ea aperiretur rogarat), mulierem conspexit se praecedentem. Existimans uero aliquam esse quae deuotionis gratia S. Paulum uisitaret, cum exarsisset in libidine, gradum properauit, ut eam consequeretur, et, quoniam sola esset, id facilius se assequi putabat. Cum ad eam appropinquasset, ad semitam e recta uia diuertit. Hic homo celerius ambulauit, ueritus ne mulieris occasionem oblatam amitteret. Progressus paululum in diuerticulum mulierem comprehendit tacentem, ad terram strauit, cognouitque. Quo facto, illa subito euanuit, relicto foetore sulphureo. Homo in terra herbida se esse sentiens, paulum absterritus surrexit, domumque rediit. Daemonis eam illusionem fuisse omnes arbitrabantur".

Hic Poggii iocosus sal nihil aliud ostendit, mea quidem sententia, nisi istum uicinum, maxime insulsum uirum, mulieri ac suae malitiae id unice tribuere, quod alioqui tribuendum sit illi Plautino dicto "Homo homini lupus".

Facetia a me dicata cuidam mulieri, maxime insulsae "feministae" -quae linguam Latinam "uiristam" (ut sic dicam) existimet-, ut cum Poggio suisque rideat aut nobiscum fleat, sed postquam nostram linguam latinam cognouerit.

Homo homini lupus

PLAVT. Asinaria 2, 4 , 495: lupus est homo homini, non homo, quom qualis sit non nouit.

Comentarios

  1. Anónimo23:52:00

    Salve, docta Alexandra; terram habito Gomesii Miedes, de quo casu nuper loquebar, et hodie feliciter in diarium tuum incidi, quod pulchrum doctum minimeque insulsum mihi quidem videtur. Vale semper!

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria