10.30.2007

Ludouicus Aegidius Historiae Nationale Praemium anni MMVII meritur

Omnes Classici Philologi laeti sumus hoc edito superioribus in diebus nuntio:

"El filólogo, helenista y traductor madrileño Luis Gil Fernández ha ganado el Premio Nacional de Historia de España por su libro El imperio luso-español y la Persia Safávida, Tomo I (1582-1605), en el que rescata el periodo en el que Felipe III dominaba la isla de Ormuz, "un momento trascendental, pero muy olvidado hoy", ha afirmado a Efe el autor.

Gil Fernández (Madrid, 1927) es doctor en Filología Clásica por la Universidad de Madrid y catedrático de Filología Griega en las universidades de Valladolid, Salamanca y Complutense de Madrid, donde es profesor emérito desde 1992. Es autor, entre otras obras, de Censura en el mundo antiguo, Los antiguos y la inspiración poética, Panorama social del humanismo español (1500-1800), Campomanes, un helenista en el poder. También ha traducido a Platón, Sófocles y Aristófanes."

[Permítaseme que yo añada a este listado de obras un libro que fue la base de su Tesis Doctoral, una auténtica joya filológica, un ejemplo de cómo transformar en poesía el mundo de la entomología, la ciencia que cultivó su padre: Nombres de insectos en griego antiguo, Madrid 1959]

Tibi, doctissime domine Ludouice Aegidi, gratulor non solum de hoc meritissimo praemio, sed etiam de omnibus operibus tuis. En tibi Gomesii Miedis uerba in Commentariis de sale II 82 (Valentiae 1572-79) scripta de insula Hormi:


LXXXII. 1. At uero ut in terminum et quasi portum omnium mundi salium inuehamur ac sicut ubique mare salsum est, ita et alicubi terra detur quae non una aut altera parte, sed tota simul salsa sit, ueniendum est ad inclytam meridionalis Oceani insulam Hormum uocatam. Quae (sicuti a Lusitanis qui meridionalia cuncta collustrarunt in eaque insula fuerunt, accepimus) in faucibus Persici sinus sita est ac, licet proprio subiecta regi, Lusitanorum tamen praesidio protecta continetque ambitu milliaria quinquaginta, diametro uero decem et octo, quin et totidem a continenti distat; dicta quidem a Graecis Hormus, apo tou` Hormou`, quod uel arte factum portum uel monile significat aut quod nauibus tranquillus sit portus et statio tutissima aut ob inaestimabilem salis et aliorum mercimoniorum copiam, quae ob salem in ea ueneunt, omnium circuncirca prouinciarum monile quoddam sit et quasi gemma pretiosissima.

2. Est enim uniuersa insula perpetua quaedam petra siue gleba seu potius amplissimus campus salis, qui non fossili modo, sed aquatili atque omnis generis sale redundat. In qua eiusdem ui salis fit ut neque uirescant herbae neque arbores neque stirpium genus ullum adolescat ac neque aues in ipsa accubent neque oues denique aliaue eiuscemodi animantia ex pastu uiuere possint, praesertim cum et flumina et terrestres aquae omnes salsae sint nec nisi pluuiales aptae ad bibendum. Demum ubi neque res ullas quae ad humanum conuictum necessariae sunt, terra sponte proferat.

3. Sed quoniam uniuersa insula salis est feracissima seu uerius ipsemet sal perpetuo renascens, tantopere a mortalibus expetita fuit ad inhabitandum, ut ad eam excolendam ac bonis omnibus locupletandam nusquam sese magis ars quam ibi naturae subiecerit atque ad subministrandum ei omnia praesto fuerit. Quamobrem tam frequentes undique conuenere in eam rerum omnium commeatum inuehentes mortales, ut amplissima ornatissimaque ibi ciuitas, cui etiam Hormus nomem est, exaedificata fuerit atque et muris et tectis mirabiliter constructa. Et quae cum externis quibusque aliis rerum mercimoniis ad splendidum uitae luxum pertinentibus affluit, tum praesertim re frumentaria sibi undique comportata mire abundat.
4. Quo fit ut, cum eius ciues neque colendi agri neque conserendae uitis neque pascendi gregis cura solicitet, sed commercio salis suppetant eis omnia, otio fruuntur iucundissimo. In quo tamen neque otiose neque uacuo omnino animo uiuunt, sed illud quidem aut in palaestra aut in musica aut in litteris aut in quibusdam statutis concionibus consumunt. Has enim aduocant continuis fere diebus uiri grauitate et prudentia praestantes, qui, conuocata iuuentute, antiquorum regum annales et res gestas atque fortissimorum facta uirorum publice recitant, ut ea commemoratione iuuenes quasi gloriae stimulis ad studium cognoscendae atque amplexandae uirtutis concitentur.


5. Quocirca in exercenda optimeque administranda republica non minus domi prudentes quam foris inter Persas naui et strenui habentur. Vnde constat mite inesse genti ingenium et docilem naturam ac (quod anthalistarum pace dicam) nullam ex salsuginosa illa uicinia siue solo in quo nascuntur et educantur, feritatem agrestemue animi cultum induere, sed festiuos ipsos, facetos, persalsos ac perquam humanos euadere. Quos quidem iccirco in medium adduximus, tum ut salis immensam atque interminatam copiam alicubi terrarum daremus, tum maxime ut ostenderemus, corporibus licet inter ipsum salem natis et enutritis ac nimium sali deditis, nequaquam efferatos immanesque animos ac neque a uero mentis sale alienos innasci.

Imagines a me mutuatae sunt hinc.

Preme quoque hic ad legendum de aliis Philologiae Classicae praemiis


No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada