De nouissimis itineribus (I): sales Gaditani

[Theodericus Sacré orationem habet quodam in conclaui Facultatis Philosophicae et Litterariae Gaditanae. Apud eum Iosephus Maria Maestre attente audit]
Tandem meum in scriptorium ascendere potui et placide sessa nonnulla exarare post dies magnopere negotiosos. Adhuc Vrsonis florum aroma eius angulos perfundit!

Quid breuiter dicam de superioribus hebdomadibus, propterea quod a die in quo de "Septimana Salsa" commentarium scripsi usque ad diem hodiernum plurima acciderint? Breuia dicere difficilius est, quamuis omnia compendiare possent uno uerbo: laetor. Sed mihi incipiendum est ex initio. [Lunae et Martis dies XIII et XIV]

Primum scholae Plinianae coram alumnis optimae fuerunt: si hoc legis, amice Caesar, scito optima photographema tua de titulo Salmanticensis Vniuersitatis a me monstrata fuisse.

Nunc scholae Plinianae per Rete omnium gentium ministrandae sunt.

Vtinam nostri Iosephi Mariae Maestre consilium Latinae linguae docendae methodo uiua actiuaque nostra in terra Baetica non solum coram optimis magistris, sed etiam per Interrete bene uertat! Mihi placeret adiutricem operam praestare et participem esse illius incepti et experientam in docentia Virtuali offerre!

Mercurii et Iouis diebus XV et XVI, prima pars XX Itinerum Gaditanorum Philologiae Classicae acta fuit. Quamquam mane Mercurii die professoribus Ludouico Gil et Iohanni Lorenzo salutem dicere potui, familiarum tamen rerum causa tantum mihi uespertinas Iouis diei orationes audire fieri potest: illa sodalis Enmanuelis Díaz Hispanice habita de carminibus antiquis et modernis quae de poetarum deploratione uolucrum mortis causa agebantur. Poemata lecta fuerunt Homeri, Martialis, Catulli, Ovidii, Statii, Alcuini de York, Pontani,... Inter omnia praeterire nolim illud principium salsissimum carminis quod "Sturni Tumulus" inscribitur, a Iohanne C. Calvete de Estrella (ca. 1510-1593) compositum:

Sturne, decus uolucrum, domini iucunda uoluptas Sturne, sales uatis deliciaeque tui; Nunc dolor et lachrimae (o semper crudelia fata!), Nunc desiderii cura dolenda mei. [...]

Postea locutus est Theodericus Sacré, qui ita perelegantem orationem Latine habuit "De colloquiis Erasmianis et Viuicis", ut omnibus incitauerit ad legendum colloquia Erasmiana. Haec destinata erant, si bene intellexi, non pueris, sed adultis et non tantum ad eos Latiniores uertendos, sed meliores, aduersus Viuem cuius colloquia uere ad pueros exspectant. Varia sunt similia inter Erasmum et Viuem, qui morem Erasmianum ex. gr. incipiendi ioco ante seria imitat. Ecce unum exemplum Erasmianum et alterum Viuicum: 1) ERASMVS: Percontandi forma in primo congressu: Georgius: Valesne? Livinus: Contemplare vultum! Georgius: Quin magis lotium iubes? An me putas medicum? Non rogo quid valeas, nam facies ipsa loquitur te belle valere, sed quomodo tibi placeas. Livinus: Corpus quidem belle habet, aed animo male est. Georgius: At non valet qui ista parte laborat.

2) VIVES: Refectio scholastica: Magister: Sed quid agit Vives noster? Nepotulus: Dicunt eum agere athletam, non tamen athletice. Magister: Quid isthuc rei est? [scil. "Non intelligo"] Nepotulus: Quia luctatur semper, sed parum fortiter. Magister: Cum quo? Nepotulus: Cum suo morbo articulari (ed. M.P.García Ruiz, 2005, p. 158)

Oratione absoluta, Iosephus Maria Magister rogauit quis nostrum nonnullam quaestionem Theoderico haberet, et ad me inexspectantem uertens dixit: "Sandra! Visne aliquid interrogare uel dicere? "Au, terra mihi dehiscat!", cogitaui. Latine balbutiui et aliquid mea ex ore exiuit. Alii sodales quoque Latine collocuti fuerunt Eduardusque Pinarius hoc de "scriptorio" mentionem fecit quod uisitare commendauit. "Aliquando uidi", Theodericus respondit subridens.

Comentarios

  1. Tibi gratulor non solum propter Itinera tua doctissima sed etiam quod cum optimis hominibus Latine es collocuta et de rebus suavissimis. Utinam adfuissem, nam maximopere placuisset talibus de colloquiis audire! Sine dubio multo elegantius disseruisti quam ego die Veneris de numeris et de numero balbutiam. Gaudeo porro tandem discere Eduardum Pinarium bene se habere et Latine loqui; diu enim nihil legi ab illo scriptum, qui olim Scripta Subsiciva edere solebat. Utinam plura scribat!

    ResponderEliminar
  2. Vera dicis, Nemo. Talibus de colloquiis, sermone Latino elegantiore enuntiatis, audire pergratum fuit, atque ego uel fortunatissima, quia bis ea audiui, primum his in itineribus Gaditanis, deinde alteris in Vrsonensibus. Adfuitne numquam apud Kentuckienses Theodericus Sacré? Ceterum, eleganter non disserui, tantum nonnulla uerba balbutiui ad oratorem gratulandum. Non dubito quin illa dissertatio de numeris tibi optime uersura sit. Spero fore ut nobis tuis lectoribus de hoc narres tua in pagina.

    De Eduardo sodale, quamuis graui cum morbo olim luctatus sit, impraesentiarum eius facies loquitur eum belle ualere. Mense autem Maio ineunte probationem maximi momenti habebit quendam ad gradum academicum tenendum qui "Titularis" uocatur. Tempora enim subseciua ad Latine scribendum ei non sunt, sed nostra scripta legit et, probatione absoluta, sine dubio plura scribet, saltem hoc mihi dixit.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria