4.06.2009

Miles "Magistrix"

Ver tandem meum in scriptorium uenit et, quamuis adhuc melancholia mecum iter faciat, haec tamen deminuitur magis magisque in dies (gratias plurimas ago omnibus amicis me curantibus!). Quales fuerint hebdomades superiores, uerbis appositis exprimere difficilius est, sed breuiter aliquid explanare conabor si quis sit qui meas insulsas nugas adhuc legat.

Vsque ad diem 3 praesentis mensis Aprilis nobis tempus datum fuit ad libellum memorialem absoluendum de nostro nouo Gradu Philologiae Classicae Gaditano. Qui Gradus, si ab AGAE et ANECA probatus sit, anno academico 2010-11 incipiendus erit, dis superis uolentibus et discipulis exstantibus.

Hebdomade exeunte libellus memorialis, qui inter alia proposita et defensionem et rationem studiorum nostrorum complectebatur, optime absolutus est ideoque hodie mentionem omnium participum "commissionis technicae Philologiae Classicae" facere uolo, quia "proelium" longum arduumque fuit: Raphael Gallé Cejudo, praeses commissionis et professor linguae Graecae, Viola Pérez Custodio et Enmanuel Díaz Gito, professores linguae Latinae, Thomas Silva Sánchez, professor linguae Graecae, noster optimus discipulus Iohannes Sánchez Lucena et ego ipsa, coordinatrix praesentis Gradus Philologiae Classicae Gaditanae et "magistrix" linguae Latinae.

Dixistine uocabulum "magistrix", Alexandra? Ita. Quare sic? Quia impraesentiarum nonnulli sic me dicunt neque excrucior. Quodam enim die, ubi nonnulla mutari et Latine scribere loquique decreui, sessa meo in scriptorio academico mihi ipsa dixi: Age, Alexandra! Si nobis moriendum est, in proelio potius quam in fuga mortem oppetamus! Qua de causa quoddam iter incepi sola uiatrix per Rete omnium gentium, quaerens responsa atque etiam alios uiatores qui de lingua Latina certarent Latino gladio. Et non solum eos optimos inueni, sed etiam simul repperi mori necesse non esse, sed omnia mutari posse, nihil intereunte.

Hodie enim, nostro nouo curriculo Philologiae Classicae optime absoluto, nescio utrum qui Latinitatem uiuam colamus, uictoriam potiamur an non, sed pro certo scio unum saltem proelium potitum esse et, dum bellum susciperem, me factam esse militem "magistricem", nomen mihi datum a quibusdam commilitonibus, cum uiderent me certare matrem profestricemque docentem et discentem simul.

Sed de proeliis "magistricis" plura alias.

Nunc tempus est inducendi tum primam rem Latinam meo ab optimo milite tirone Iohanni Carolo Jiménez gestam:

tum nouum Circulum Latinum Legionensem a duce Ansgario moderatum una cum permiris feminis militibus, qui quoque inuitamentum hoc nobis facit: Veni mecum, sequere me!, simul atque a se ipse quaerit: "Quid noui, Ansgari?".

En quoque alii sodales itineris per Rete inuenti: quidam Americanus Ciceronianus, quem noui per nostrum ciceronianum Gundisaluum, quidam Scriba Latinus qui in Italia pulchram Populum Albam satam habet, et Hispanus Quintus qui de rebus hodiernis cogitat dominus ipsius.

Gliscat Latinitas!

[Etiam uidete has imagines Mostellariae in Ludis Saguntinis actae mense Aprili]



Macte!

8 comentarios:

  1. Vox barbaratrix! Quomodo accidit ut appellatiotrix tibi fuerit "magistrix?" Fortasse saeculo decimo quarto fuisset tibi nomen Magistrix Nostrix! Et esne tu, quippe quae sale semper delecteris, etiam saltatrix? :) Maximatricem tamen laetitricem mihi attulit de commentatricem Latine optimo a discipulo conscriptricem legere: et spero discipulos tibi semper Latine esse scripturos!

    ResponderEliminar
  2. Anónimo9:29:00

    Ave nobis redita! De voce ista, quid addam Neminis facetiis? Me quoque discipulae interdum vocabant deterrimo vocativo (si grammatica respiceretur) at quam grato mihi! Fac valeas, latina gladiatrix! [Thersites.]

    ResponderEliminar
  3. Avete, amici mei, Sandra gladiatrix uos salutat uel optimos Equites Tertii Diei (bona uenia ceterorum)! Hodie attuli meum ad scriptorium has imagines recentissimas fabulae "Mostellariae" ubi personae Latine loquuntur. Nonne permirum est? Reuera Latinitas gliscit! Vtinam plura Latina in dies uideamus et audiamus et legamus! Optime semper ualeatis!

    ResponderEliminar
  4. Este comentario ha sido eliminado por el autor.

    ResponderEliminar
  5. mactissime, ô Latinitatis omnis certaminis uictrix!, ac pergratum delectari tuis crebris placidisque nuntiis denuo sit.

    ResponderEliminar
  6. Anónimo22:03:00

    Ad tempora nubila meae Sandrae (although I am not a believer!):

    http://www.youtube.com/watch?v=S8yFmZk97-4&feature

    Felix esto.

    Vale et vale. Ludovicus

    ResponderEliminar
  7. Aue, mi cordate commilito! Miles "Magistrix" te salutat! Pergratum mihi est certamina suscipere una cum optimis militibus!


    Salue, mi Ludouice, semper mihi donas carmina quae cor tangunt. Gratias quam plurimas ob hoc intentum nigrum spirituale cui Africana anima est. Sine me hodie tibi hoc donum pro tuo dare atque etiam matri meae dicare. Bene semper ualeas.

    ResponderEliminar
  8. Anónimo13:14:00

    Tam pulcherrima interpretatio quam pulcherrima cantatrix (quam non noveram)! Gratias mille, optima Sandra. Ludovicus

    ResponderEliminar