9.27.2009

Nec uox hominem sonat; o, dea certe

[Autumnus tandem adest]

O quam te memorem, uirgo? Namque haud tibi uoltus
mortalis, nec uox hominem sonat; o, dea certe

Post duas septimanas negotiosissimas, nihil noui sub sole praeter mirificum imbrem accidente, hodie aenigma difficile solutu praebeo.

Qui mirabilis homo moderator cuiusdam Academiae celeberrimae exemplumque multis, postquam uerba pulcherrima scripsit de Latina lingua ac de Humanitate qualia plurimis in locis paginisque euoluere possumus, deinde epistulam misit in fora publica ubi leguntur haec retrograda?:
Hoc anno Academiae sedes Romam, in Urbem aeternam, transferetur, in aedes longe maiores et ampliores, in quibus multo plures discipuli excipi poterunt. ... Nunc quidem, cum sedes, in qua Academia est sita, ad religiosorum familiam pertineat, mares tantummodo admittuntur.
Si primum praecipuumque eius consilium semper fuit "pro linguis classicis et Humanitate nostris in temporibus contendere certareque peruicaciter ante quam cladem accipere siue arma tradere", cur ille magister humanissimus non certauit peruicaciter de sede inuenienda idonea suae Academiae, ubi notio Humanitatis ita discenda sit, ut ille ipse docet, id est, ut "philantropía" et "paideía" hominum, scilicet uirorum et feminarum (nisi ego fallar atque ea intelligenda esset hominum tantummodo masculorum)?

Quam notionem Humanitatis suis discipulis futuris illa in noua amplaque Academia, nutrice studiorum exoptatissima, ille expressurus sit, mihi ualde placeret audire, sed non fieri poterit ex eo, propterea quod aditus mihi uetitus est auditrici atque etiam aliis hominibus feminis mirabilibus cupidisque linguae Latinae.

Dum eo sub pluuioso die mensis Septembris aenigmatis responsa ueniunt, haec a Seneca exarata in libro De ira iterum euoluo:
Iam istum spiritum expuemus. Interim, dum trahimus, dum inter homines sumus, colamus humanitatem; non timori cuiquam, non periculo simus; detrimenta, iniurias, conuicia, uellicationes contemnamus et magno animo breuia feramus incommoda: dum respicimus, quod aiunt, uersamusque nos, iam mortalitas aderit.


7 comentarios:

  1. [Alex/]Sandra candidissima, Dum respicimus, quod aiunt, uersamusque nos, iam fallax opinio aderit, quae praeiudicatores celeriter nullaque conscientia ducitt. His diebus, praeter uersum 'Formosum pastor Corydon ardebat Alexin', cuiusdam sapientissimi opinio reprobatione digna me aduenit: «Una cosa sería –viene a decir el ilustre filólogo [Emmanuel Fernández-Galiano]– la convención literaria, en virtud de la cual Virgilio sigue en este poema los pasos de los alejandrinos Teócrito y Meleagro, y otra muy distinta el personal sentir del poeta de Mantua, cuya 'alma delicada tenía forzosamente que percibir (in moribus homosexualibus [uel paedicatribus?!]) la mácula de la triste insatisfacción estéril» [!]. Hadriani imperatoris 'animula blandula' etenim 'subtilis' magistro Fernández-Galiano non uidetur, quia Antinoum suum amauit sub specie 'paedicatorum'...

    Quia tantissimum scriptorium tuum legere mihi placet, tibi ut miculas (i.e. 'perurim' Hebraice) alphonsino-zamorenses meas cordi esset uisitare e regione gaditana animo meo dilectissima, enim mihi placet, atque magis ut illarum ('micularum') ludos ad musicae concentos hic lectricibus lectoribusque tuis afferas. Tibi gratias ago multas benignas.

    ResponderEliminar
  2. Clades quidem, iam quod classicos deesse discipulos lugent, studiosos excludere ipsos, praesertim feminas quibus philologiae futura esse existimo.

    Etiam atque etiam vale,

    Jaume

    ResponderEliminar
  3. Velim, optime Jaume, ut philologia studiaque classica essent potius penes Humanistas, siue mares siue feminas.

    Versus ille Vergilianus qui humanum amoris sensum pulcherrime exprimit (Alexis erat ardor quem ardebat Corydon, ut alii interpretantur, uel Corydon propter Alexin inflammabatur, ut alii), mihi maxime est exemplum elegantiae linguae Latinae.
    Gratias iterum tibi, doctissime Iesu, persoluo sapidis de miculis Humanitatis quas tua in pagina nobis fere cotidie praebes.

    ResponderEliminar
  4. Anónimo23:55:00

    Sandrae dilectissimae, gratias agens pro pulcherrima musica:

    http://www.youtube.com/watch?v=8mgaICZS79Y

    Valeas quam dulcissime. Ludovicus

    ResponderEliminar
  5. Verba tua iterum legere, domine Ludouice, post multos dies gaudeo. Gratias quoque tibi de pulcherrima musica, quae oculis clausis audita ualde placet, oculis autem apertis aliquantulum tristitiae mihi afficit ex eo, propterea quod ad artes liberales uel disciplinas, ut aiunt, humaniores colendas maximi momenti est, mea quidem sententia, optima natura et doctrina et exercitatio et experientia ideoque ab eis artibus excludendi essent tantummodo hebetes, indociles et intelligentia parum ualentes.
    Illa “Women´s Orchestra” saltem honesta est, utpote quae gregis nomine uel titulo quos illae excludant plane patefaciat.
    Valeas quoque tu quam beatissime, mi Ludouice.

    ResponderEliminar
  6. Addere quoque mihi placeret hoc, meum Angelum Baeticum, feminam mente haud hebeti, cum certiorem eam fecerim ista de exclusione academica, mihi dixisse inter alia illum mirabilem magistrum posse quoque petiuisse facile sedem idoneam feminis in conuentu sororum, “quod multi obseruamus decisiones sacerdotum".

    Valeatis omnes multum !

    ResponderEliminar
  7. Hodie recordata sum huius colloquii Erasmiani eruditae Magdalia atque abbatis Antronii:

    "An. Quia non convenit ea lingua foeminis.
    Ma. Exspecto caussam.
    An. Quia parum facit ad tuendam illarum pudicitiam.
    Ma. Ergo nugacissimis fabulis pleni libri Gallice scripti faciunt ad pudicitiam?
    An. Aliud est.
    Ma. Dic istud, quidquid est, aperte.
    An. Tutiores sunt a sacerdotibus, si nesciant Latine.
    Ma. Immo isthinc minimum est periculi vestra opera. Quandoquidem hoc agitis sedulo, ne sciatis Latine.
    [...]
    Ma. Sic olim rara avis erat Abbas indoctus, nunc nihil vulgatius: olim Principes et Caesares eruditione non minus quam imperio praeminebant. Neque tamen usque adeo rarum est, quam tu putas: sunt in Hispania, sunt in Italia non paucae mulieres adprime nobiles, quae cum quovis viro queant contendere: sunt in Anglia Moricae, sunt in Germania Bilibaldicae et Blaurericae. Quod nisi caveritis vos, res eo tandem evadet, ut nos praesideamus in scholis Theologicis, ut concionemur in templis; occupabimus mitras vestras.
    An. Ista Deus avertat.
    Ma. Imo vestrum erit hoc avertere. Quod si pergetis ut coepistis, citius anseres concionaturi sint, quam vos mutos pastores ferant. Videtis iam inverti mundi scaenam: aut deponenda est persona, aut agendae sunt suae cuique partes.
    An. Unde incidi in hanc foeminam? Si quando vises nos, ego te suavius accipiam.
    Ma. Quibus modis?
    An. Saltabimus, bibemus affatim, venabimur, ludemus, ridebimus.
    Ma. Mihi quidem iam nunc ridere libet."

    ResponderEliminar