De Conuentu XII ALF
De Conuentu XII ALF qui Ratisbonae celebratur, cogito: hodie incipit atque usque ad diem XIX producetur.
Cur absum etiamsi incitata sim ipso ab architecto? Nondum bene scio, sed inter alia sodalis nullus iturum esse mihi dixit atque itinera tanta longaque facere mihi incomitatae displicebat stultae.
Quamquam facilius est currentem, ut aiunt, incitare quam commouere languentem, aliquando tamen calcaria maiora sponte currenti addere necesse est.
Pro dolor! Doleo quod Ioachimus Gaditanus sodalis noster tibi dicere oblitus est. Ego scio se adfuisse, quod in periculis accademicis (se absente) muneribus suis etiam cum meis me pergungere is petiui. Doleo etiam, quod si ego antea sciuerim, nos tres potuissemus reliqua conuenienter componere et tres Gaditani sodales adfuissent. Sed ne curauerimus. Proximo aderimus.
ResponderEliminarMihi ignoscatis quaeso. Raptim commentariolum meum scripsi et in erroribus incidi.
ResponderEliminarEgo sciebam Ioachimum sodalem nostrum Gaditanum Conuentui adfuturum, quoniam me aliquo munere suo accademico (se absente) simul cum meis perfungendum poposcerat.
Doleo equidem, quod si ego etiam sciuissem antea de Conuentu, nos tres accademica officia conuenienter composita reliquissemus et tres sodales Gaditani Conuentui adfuissent.
Sed ne curemus. Alii Conuentus erunt. Proximo tres sodales (saltem) Circuli Gaditani aderunt.
Memoriam meam, sodalis Pinari, fluxissimam omnium esse existimabam, sed alias uel fluxissimas exstare nunc animaduerto. Haud bene intelligo cur sodalis Ioachimus semper tam humanissimus comisque primum non iturum esse ad hunc Conuentum mihi dixerit posteaque mentem mutauerit nihil ad me dicente. Fortasse illi opus sit nouis pugillaribus electronicis, nisi cui placeat itinera tanta longaque facere aliter ac mihi. Spero saltem fore ut ille ex Germania reditus nobis enodet haec atque etiam enarret omnia quae Ratisbonae acta fuerint.
ResponderEliminarCeterum, tibi plane adsentior: alli Conuentus celebrabuntur et tres sodales (saltem) Circuli Gaditani simul aderunt. Superiore Iouis die optima collocutio coram mihi fuit cum nostro Iarcio.
Fortasse illi pugillaribus electronicis opus sit, sed ego eos non commodabit, ut in meo "Blogo" dixi, nisi Ciceroni!
ResponderEliminarCum Iarcio equidem colloqui exopto. Ceterum, hos dies antequam Cursus Accademicus incipiat, cogito de incoeptis didacticis nostris: particulatim quomodo res paedagogicas nouas (etiam electronicas) ad textus Taciti docendos adhibere possim. Non aliquid facile mihi uidetur. Sed Genius meus laborat (Minerua fauente, ut spero).