Querela Pa[stri]cis

A Consaluo nostro maxime industrio de Felice Sánchez Vallejo (1914-2004), sodale Societatis Iesu, certior facta sum deque eius Anthologia Breuiter, sed Quotidie nuncupata, quae complectitur 365 paginas Latinas, unam in singulos dies anni, quae dicuntur ita allicientes, ut lectori nec opinanti, tantummodo confiso litterarum uiribus suis et grammaticae rudimentis, obiciat facultatem Latine legendi, pagina diaria euoluta. Optimae enim sententiolae operi praesunt haec:
INCOMPARABILIS EST LINGVAE LATINAE DIGNITAS ET AMOENITAS

PVDEAT LATINVM NON LATINE LEGERE
Certe hodie non solum me pudet auctores Latinos et antiquos et recentiores non Latine legere, -utpote quorum plerumque dignitas atque amoenitas mihi sint incomparabiles-, sed etiam mihi placet Latine euoluere "blogatores", quicumque et quaecumque impraesentiarum linguarum regina utuntur ad cogitationes suas exprimendas, propterea quod hoc sibi uult tum linguam Latinam uiuam esse, tum quid de mundo moderno cogitent homines plerumque anonymi, ubicumque terrarum sunt, docti bonique dicendi agendique, me scire posse.
"Sunt enim in nostra tempestate plurimi qui panno uestiantur libenter qui sit contextus ex lato illo Ciceronis stamine et presso Plinii subtegmine. Alii, quia frigus fortasse metuunt, conantur ut euoluant scrinia Carmentae, unde peplum surripiant aptandum sibi."
Quamobrem cum Pastrix tacere decreuit, nonnulli uiri egoque ipsa ei obuiam iuimus ad eius consilium mutandum. Querelam Pastricis legimus de eius taedio erga statum rerum miserum suae terrae (omnium terrarum, ego uero addam) ideoque de sterilitate dicendi, quippe qui, nisi de rebus politicis, de quibus loqueretur, admodum nesciret.

Non autem puto me ipsam praeter modum eum extulisse, cum dicerem "nullum Interrete Latinum sine commentariis politicis Pastricis", sicut inspici potest plurimis in annotatiunculis ei dicatis.

Etenim heri Baracus Obama Nobelianum Pacis Praemium sumpsit atque orationem de bello iusto habuit. At postquam uerba a praeside Imperii uel potentissimi rebus militaribus prolata colorumque rhetoricorum plena audiui et perlegi, me ipsam interrogaui utrum iniqua pax non semper iusto anteferenda esset bello. Statim recordata sum illius operis Erasmiani cui titulus Querela Pacis est (quod opus legi quoque potest, etiamsi haud integre, illa in pagina Felicis Sánchez Vallejo).

Quamquam Erasmus responsum mihi optimum praebuit sua in Pacis Querela:
VIX VLLA TAM INIQVA PAX, QVIN BELLO VEL AEQVISSIMO SIT POTIOR
mihi tamen placeret scire quid de pace iniqua et de bellis iustis et de statu rerum moderno existiment homines docti ut Nemo Floridensis (qui nouum diem, ubi "tandem fortasse, cum iterum iustitia et pax et animi sani polleant, iterum decus nobis fiet nomen nostrae reipublicae" celebrauit), et boni ut Thersites Caesaraugustanus (qui memorias hominis qui traminem tromocraticum tandem reiecit et uias democraticas sequi decreuit, nuperrime legit), et studiosi ut Jaume Catalanus, et prudentes ut Aluarus Matritensis, et cordati ut Consaluus Escurialensis, et sapientes feminae ut Alhana et Diana et Valodia et Raphaela (nostris in temporibus milites quoque mulieres sunt), et optimi ut Stephanus Rocca Italicus et Irisatus Iaponicus et Ioannis Paulus Murgensis et multi alii, sed maxime magister Francogallicus Pastrix, qui duos abhinc menses de Nobeliano Pacis praemio Baraco Obama tributo opinatus est.

Quid hodie collega Francogallicus de oratione Obamae censeret, mihi cordi esset. Valeas semper multum, optime magister!

***

Comentarios

  1. De virtute ac de improbitate, de rebus omnibus ad nos attinentibus venustis verbis loqui, nihil Latinius!

    Cura ut valeas,

    Iacomus

    ResponderEliminar
  2. Quidam amicus nullam pacem sine bello et sententiam Erasmianam nimium simplicem esse putat. Quod demonstrat (ut uerbis Pastricis dicam) nihil tam simplex esse, quam primo aspectu uidetur. Fortasse pacis iniquae bellique iusti maximum solutuque difficillimum paradoxon sit idque hominibus comitetur usque ad finem dierum. Cura quoque ut ualeas quam optime.

    ResponderEliminar
  3. Mihi quidem sententia Erasmiana non tam simplex videtur, sed vera. Quid iuvat hostium oppugnare civitates et cives insontes trucidare? Num sic terrorismus deleri possit? Nulla pax sine ira. Heri de eo in meo diario scripsi, optima Sandra, namque quaesivisti ;)

    Pax tibi sit!

    ResponderEliminar
  4. De ira tuo in diario, amice Ioannes Paule, optima euolui atque illic nonnulla exaraui. Hic autem gratias tibi ago pro uerbis humanissimis.

    Pax quoque semper tecum... et sine ira!

    ResponderEliminar
  5. Anónimo22:22:00

    Querela Pa(stri)cis

    Dicebat jlcg noster (lucidissima personna ut medici esse solent): "Domina Fortuna rerum humanarum ministra et dux potentior quam Obama est". Ita sentio, mi Sandra dilectissima.

    Valeas multum et pax tecum sit semper.

    Ludovicus

    ResponderEliminar
  6. O quantum Fortuna inimica potest!

    Aequum quietumque animum semper habeas, domine Ludouice, et plurimum ualeas.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria