De Sanctae Catalinae arce Gaditana eiusque inscriptione Latina (1599)
![]() |
Aditus in Sanctae Catalinae arcem Gaditanam (Imago a me ope lucis expressa) |
Exeunte mense Septembri in urbe Gaditana celebrata est "Septimana in memoriam Gadium Romanarum", quae pulcherrima expositione "Inde a Gadibus usque ad Romam" inscripta initium fecit et finivit magno cum spectaculo c.t. "Foedus Romanorum". Inter multa quae acta sunt, in arce Gaditana Sanctae Catalinae nobis licuit spectare quomodo antiqui Gaditani funera atque exequias celebraverint et sepultura constituerint.
Inter ea omnia que animum meum excitaverunt, quandam inscriptionem Latinam inspexi, quae in fronte illius arcis Gaditanae erat. Mihi confitendum est (non sine quadam rubore) numquam illam novisse. Cum difficilia lectu essent verba in illa tabula petrea incisa propter multas litteras compendiatas, imaginem ope lucis expressi, ut postea domi meae melius perlegere possem atque notitias de ea quaererem.
Multum equidem quaesivi in rete omnium gentium, nihil autem inveni nisi quandam interpretationem fabulosam, quae nihil ad rem pertinebat. Quamobrem mirata sum quod inde a saeculo decimo et septimo nemo hanc inscriptionem interpretatus esset atque tempore hodierno nullius interesse videatur.
Inscriptio Latina anno 1599 incisa est Philippo III regnante atque ad novam arcem Gaditanam refertur quam eius pater Philippus II Hispaniarum et Indiarum rex anno 1598 erigi iussit, postquam sinus Gaditanus atque oppidum Gadium ab Anglis Batavisque anno 1596 oppugnatum est.
Adhuc inscriptionem rimor et pesrcrutor, quia dubium unum mihi est de litteris compendiatis quae sunt HER. Nam arx sine dubio erecta est sub ductu Christophori Rojas, qui autem architecti Iohannis Herrera anno 1597 mortui discipulus fuit. Nihilominus ecce vobis ea quae usque adhuc interpretata sum atque in nonnullo commentario periodico fusius perficiam ac divulgabo:
![]() |
Imago a me ope lucis expressa. |
© Ecce mea interpretatio litterarum Latinarum compendiatarum:
A[d] P[erpetuam] R[ei] M[emoriam]
PHI[li]P[pi] II HISP[aniarum] ET IND[iarum] R[egis] POT[estate] N[ova] ARX ET PROPVG[naculum]
ISTVD SVB D[uctu] AC HER[rerae?] PATROC[inio] A FVND[amentis] ERIGI COEPTVM
III ID[us] APRIL[es] ANNO SALVTIS M.D.XC.VIII.
SVB PHILIP[po] III, PATERNA IN REB[us] BEL[licis] SOLLICITVD[ine], NOMIN[i] IMMOR[tali],
MOX AN[no] SVBSEQVEN[ti] FVIT DEMVM ABSOLVTVM.
M. D. XC. IX.
***
© Ecce vobis mea interpretatio Hispanica:
Castillo de Santa Catalina de Cádiz:
Inscripción latina en la puerta de acceso
Para su perpetua memoria:
Por la autoridad de Felipe II, rey de las Españas y de las Indias,
esta nueva fortaleza y baluarte,
bajo la dirección y patrocinio de Her[rera?],
comenzó a levantarse desde los cimientos
el 11 de abril del año de gracia de 1598.
Bajo Felipe III, por la paterna solicitud en los asuntos bélicos y
para la inmortalidad de su nombre,
se concluyó finalmente al año siguiente.
1599
***
Comentarios
Publicar un comentario