1.01.2010

Nouus annus: Conuentus nouus

Nouus annus 2010 omnibus humanistis studiorumque classicorum fautoribus nuntium optimum adfert:

A die 18 usque ad diem 22 mensis Octobris inferioris in antiquo ac perillustri oppido conuentus Caesaraugustani ad ripas Gadalopi sito, cui Alcagnicium nomen est, celebrabitur V Conuentus ex omnibus gentibus de Humanismo atque de re Latina Graecaque perpetuanda.

Qui praeterea conuentus dicatus est domino Ioanni Gil, Studiorum Vniuersitatis perillustri Cathedrario professori, plurimorum Philologiae Classicae magistrorum magistro, Doctori Honoris Causa Complutensis Vniuersitatis.

Ex Instituto Studiorum Humanisticorum (IEH) atque Gaditano e Grege Philologiae Latinae speramus fore ut conuento intersitis frequentes.

En uobis primae litterae circulares:
V CONGRESO INTERNACIONAL DE HUMANISMO Y PERVIVEMCIA DELMUNDO CLÁSICO: 1ª Circular

1 comentario:

  1. Anónimo16:01:00

    Imperfecta, utpote finita, semper est felicitas. Sed illa, cara Sandra, quam uobis exopto, quia non uberrima tantum sed etiam sempiterna, perfecta felicitas est.
    Ludouicus Charlo.

    ResponderEliminar