7.16.2010

Aeterna ex Vrbe nouum in Orbem

Aeterna ex urbe nuper reuersa sum. Pauca referam, cum post reditum uix uacauissem; nonnullae autem imagines (ut semper haud nitidae a me pessime captae praeter hanc infra positam) monstrare mihi libet quippe qui dies illi tres Romani pulcherrimi facetique fuerint.

Nonnulli conuentus participes in gradibus Capitolii Ostiensis sessi

Dominico die XI m. Iulii, nonnulli participes conuentus Romani "Monumenta viaeque" nuncupati, qui in memoriam et in honorem Iohannis Orbergi celebratur hos per dies in Academia Vivarii Novi, sessi sumus in gradibus Capitolii Ostiensis postquam Ostiae parietinae lustratae sunt atque antequam comoedia Plauti Amphitryo nuncupata ab histrionibus gregis, c. n. “Te.C.T.A. Clan H”, moderante Lucio Mazza, acta fuit.

Comoedia Plauti Amphitryo nuncupata antica in urbe Ostiensi Latine acta: "Ego sum Sosia... non tu!

Inter Hispanos apparent photographica in imagine superiore Carmen cara uxor Iohannis Iosephus isque ipse, Consaluus, Rodericus, Paulus, Antonius ille Agamador eiusque uxor Isabella, Germanicus, Saluator, Iacobus Emeritensis, Iohannes Vi(ncentius) eiusque uxor Celi, Alfonsus, Xauerius Barcinonensis, Georgius Valentinus...

Imaginem istam superiorem maritus cepit optimus patiensque, utpote qui una cum deo maximo Herma somnigero pedifollis certamen (Hispania - Batauia) uidere mallet quam comoediam! Forte fortuna aliquas minutas spectare potuit certaminis in quo grex uictor fuit Hispanicus meo in solo natali Africano.


Concentus Horatianus et Catullianus editus die IX in sede Vniuersitatis Europaeae et Athenaei Reginae apostolorum dicati

Quid uel optimum omnium fuerit, fortasse requiris. Minime enim unum, sed optima fuerunt multa: Aloisii Miraglia oratio aditialis (mirum uisu atque auditu!) et Latine balbutire cum participibus omnis orbis terrarum (Luciam Niccolini atque Alfonsum Garcia atque Vuium Fonticolae nouisse placuit) et iterum Annulam conuenire et Michaelis von Albrecht sessionibus interesse eruditissimis atque etiam anticam per Ostiam cum humanissimo Victorio Ciarrocchi Pisaurensi sermocinari et maxime tum uersari tum ridere cum amicis salsissimis, praecipue ultimo die cum meo Consaluo.



Attamen aliqua non tam optima fuerunt ut, uerbi gratia, inopinata quorundam amicorum absentia et calor... Quanto calore nimio aestuamus!

Inter omnia audita, uerba quidem praeterire nolim de nouis barbaris ac humanistis quae magister Miraglia protulit, at de his rebus plura fortasse alias.

Nouum Humanismum Aloisius Miraglia proponit [Pellicula a Baetico capta].


Classicismum uero non esse Humanismum [Pellicula a Baetico capta].


Iosephi M. Maestre qui "pulcherrimam scripsit orationem De nouis barbaris", mentionem
Aloisius facit (m. 1:50) [Pellicula a Baetico capta. Ceteras pelliculas uideatis hoc in nexu]

Cras, post quattuor dies negotiosissimos in ciuitate antiquissima Europae, Orbem nouum petam una cum familia. Interim munusculum unum uobis relinquo hoc:



Si plures conuentus Romani IMAGINES uidere aues, preme HIC


Ad ANDREAE FRITSCH orationem aditialem et ualedictoriam legendam preme HIC

7 comentarios:

  1. Pulcherrima descriptio peregrinationis tuae in Romam! Valde tibi in ea invideo.
    Bene uale.

    ResponderEliminar
  2. Quam optimum iter fecisti ! Photographa me maxime placent -- haec librorum praecipue.

    ResponderEliminar
  3. M A C T E. Laetissimī quidem diēs fuēre quōrum frūctūs
    nōtaque uix cordibus hominumque memoriā umquam
    excidere posterint. Spērō cēterōquīn utī quam iucundissimē inuīsātis Nouum Orbem. V a l ē !

    ResponderEliminar
  4. ubi posterint, uti legas quaeso oro precorque: poterint

    ResponderEliminar
  5. Tibi gratulor propter iter iucundum iucundasque imagines pulchre descriptas!

    ResponderEliminar
  6. Certe, laetissimi fuerunt illi dies Romani ubi magno cum gaudio Latinitatem humanitus tractauimus. Gratias uobis omnibus.

    ResponderEliminar
  7. Gratias tibi ago de tua narratione et testimoniis! Utinam ego quoque adesse potuissem!

    ResponderEliminar