De legendo citius lentius

Discipulo I. A. Serrano optimo

Clauis ad me uisendum

Nudius tertius legi commentarium qui studium meum magnopere excitauit. Nam philologus quidam classicus Hispanus de sententia cogitans hac:


multum ille discrepabat ab opinione intelligendi nihil "si lentius legimus", propterea quod, ut olim Fredericus Nietzsche dixerit:

Philologia, ars legendi lente attente prudenter... oculis digitisque

Ego tamen priori iudicio omnino subscribo, nam si scripta citius euoluantur oculis digitisque, neque ea bene percipere neque aliquid uoluptatis, si qua esset, capere possimus ex lectione. At si lentius, sermonis compages dissolui necesse esset ac subinde loquela nihil diceret et obmutesceret, nam, ut naturae rerum, ita linguae cuiuslibet uis atque maiestas in omnibus momentis fide caret, si quis modo partes eius ac non totam complectatur animo.

Italus enim Caluinus textum putabat classicum esse illum qui tamquam grauis sonitus imus maximos inter strepitos pernices modernae audiretur uitae. Quod si res ita sit, necesse tunc esset, ut mea fert opinio, optimis auribus frui ad uerba auctorum antiquiorum liquide auscultanda.

Fructus autem perfectior dulciorque non fieri umquam posset nisi eum gustauerimus ore.

... cuius sermo est ille quidem melle dulcior, sed a forensi strepitu remotissimus.

Si ergo res ita sint, nonne Philologia esse deberet ars legendi lente attente prudenter oculis digitisque atque auribus oreque? Et ad hoc melius impetrandum, nonne optimum esset textus legere et modernos lentius et classicos citius quam moris est in scholis nostris atque in academia eosque (antiquos scilicet et modernos) euoluere una simulque? Diuinum temporis munus homini legenti.

Comentarios

  1. Optima Philologiae definitio!

    ResponderEliminar
  2. Adsentior... finitio tua bene concinnata esse videtur. Tua autem sententia de libris Latinis citius legendis videtur saluberrima; nam nihil magis me taedet quam quadam in schola tres horas sedere nec quidquam aliud facere quam audire alios lentissime in sermonem vulgarem modo tria capitula Caesaris vel Livii vertentes; nisi fortasse aliis in scholis sedere et audire historicorum sententias prolatas etiam sine auctoris ipsius verbis umquam lectis consideratisve. Tum loquela, ut recte dixisti, tacet. Qui vult auctoris sermone frui debet cum auctore et cum libris quodammodo colloqui, quod fieri non potest nisi permittimus auctori loqui.

    ResponderEliminar
  3. Vtrum Philologiae enuntiatio quam dilucidis breuiter comprehendere uerbis conata sum, optima sit an bene concinnata, dubitat mea crassa Minerua. Neminem autem aliquid dulcis fructus aut uoluptatis umquam capere posse ex lectione auctorum classicorum probe scio, si post unam horam tantummodo ualeat ad decem uel uiginti uel triginta lineas uertendas in sermonem uulgarem, quod ad agendum etiam non ualeret sine lexicorum auxilio. Quanti temporis subinde opus esset ad Vergilium aut Homerum gustandum? Quanti ad Ciceronem aut Platonem? Quot annis ad Plinium aut Aristotelem?

    ResponderEliminar
  4. Sunt quidam discipuli (et mihi nimis bene noti) qui non intelligant facilius iucundiusque in dies fieri legere propter usum, magistrum omnium. Nam qui saepe legit et multum, ei non necesse mox fit tertio quoque vocabulo ad lexicon confugere. Qui loquitur, ei etiam citius fit. Qui tamen legere censet semper fore onus et laborem vel Herculeum vel Sisyphium, qui solet (vel vult) nullius auctoris loquelam mente audire et putat lectionem esse artem quasi cryptographicam qua versio vulgaris abstrusis e notulis retegatur, ei nihil in vita umquam est facile, nam ille non potest res secundum suam quamque naturam aestimare, qui putat libros ab auctoribus esse scriptos potius ut aenigmata discipulis ponantur quam ut ipsi legantur atque intelligantur.

    ResponderEliminar
  5. Recte dicis, mi Nemo, ut semper, ideoque cras urbem petam aeternam ad magistrum illum omnium, ut ais, uisitandum. Post reditum enim tibi ceterisque lectoribus, si uestra intersit, uerba proferam imaginibus comitata.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria