Longolii an Longuriones?
Christophorus Longolius (ca. 1488-1522)* |
Anno 1572 atque etiam septem annis post, Bernardinus Gomesius Miedes, clarissimus humanista Alcagnicensis, cum de "mica salis" prouerbio scriberet, mentionem fecit longoliorum his uerbis:
"Quanquam illud prius de MICA SALIS prouerbium in longolios, ut dicunt, referri quoque solet. Qui cum procero admodum corpore sint et uastis membris neque tamen ea inter se proportione ac conformatione constent, quae debet magnitudini respondere, tum aspectui deformes apparent, tum inaequabiles animi actiones moresque corpore ac uultu prae se ferunt. Et qui non solum ob distantiam cordis a cerebro, ut inquit Aristoteles, sed propterea maxime fatui atque timidi habentur, quod carentibus membris sua debita proportione et consensu, modica sit corporis atque animi inter se conformatio et concentus. Ideoque fit tam difficilis alterius ad imperandum actio quam tardior etiam alterius ad iussa capessendum expeditio ac sicut neque pes, ita neque mens satis suum officium faciunt.Id ita se habere inde clare ostenditur, quod plerosque uidemus, magna licet praeditos statura ac proceritate corporis, sed debita tamen membrorum ratione ac proportione conformatos ideoque et uenustate quadam et pulchritudine perfusos, hos quidem et magnanimos et cordatos et ualde salsos euadere."
At prisci, ut in Adagiis Erasmi legitur, praelongos homines ridiculi gratia Longuriones appellabant:
De quo cogitabat Gomesius Miedes cum in LONGOLIOS" pro LONGVRIONIBVS scriberet? Sed his de "uiris tredecim cubitorum" plura alias exarabo.
Mendum (siquidem est) istius auctoris studendum est. Eratne Miedes in ciceronianis an in eos? An neutrum? "sicut neque pes, ita neque mens satis suum officium faciunt" ait, quasi sectatorem deridens; forsitan lectio de Nosopono viridis esset in memoriâ hunc locum scribens.
ResponderEliminarVale pancratice!
Forsitan, optime Murgensis, forsitan! Sed ad quaestionem tuam respondendam mihi opus est loco praelongiore. :-)
ResponderEliminar