11.29.2010

Nobis reddite tabulam aeneam Lascutanam!

Mariae et Laurae, optimis discipulis

CIL I² 614 (p. 501) = CIL II 5041 (p 843) = IRPCadiz 520 = ILLRP 514 = ILS 15
[Hispania Epigraphica]

Inscriptio Latina ANTIQVISSIMA in Hispania reperta (saltem in Hispania ulteriore) et simul textus Latinus iuridicus ANTIQVISSIMVS omnium aenea in lamina incisus dicitur esse hoc:

Decretum Hastense L. Aemilii Pauli anno 189º a. Ch. n. actum

Lamina quidem reperta fuit a Ladislao Lazeski circa annum 1867 in Hispania a GADIBVS orientem uersus prope uicum c.n. Alcalá de los Gazules, ubi uidetur fuisse Lascuta memorata a Plinio 3,15.

Inscriptio maximi momenti est studiosis linguae Latinae, quia consonantes geminae (ESSENT, OPPIDVM, POSSIDERE... aduersus uerba POSEDISENT, IOVSIT ibidem incisa) inter alia primum hac in tabula leguntur.

Impraesentiarum tabula aenea Lascutana Parisiis in Museo Publico inuenitur,
nescio bene qua de causa.



L(ucius) AIMILIVS L(uci) F(ilius) INPEIRATOR DECREIVIT
VTEI QVEI HASTENSIVM SERVEI
IN TVRRI LASCVTANA HABITARENT
LEIBEREI ESSENT AGRVM OPPIDVMQV(e)
QVOD EA TEMPESTATE POSEDISENT
ITEM POSSIDERE HABEREQVE
IOVSIT DVM POPLVS SENATVSQVE
ROMANVS VELLET ACT(um) IN CASTREIS
A(nte) D(iem) XII K(alendas) FEBR(uarias)


Videatis paginam 27 (F. D. Allen 1880):


Videatis paginam 57-58 (Ernout 1916).


Videatis quoque paginam 57 in hoc enchiridio:
W. M. Lindsay , Handbook of Latin inscriptions, Boston 1897.


Bibliographia selecta:
Videatis etiam:

***

P.Scr.: Tabulam aeneam Lascutanam nostram a Beluoso descriptam inspiciatis quaeso hic.


No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada