Felicem Annun Nouum MMXI!

Carmina Latina de "Anni temporibus"


1. Hieme
Systema: alcaicum

Tarde cadebat nix. Rutilas focus
flammas alebat. Candor erat polo.
In corde mansit palpitante
dextra tuo mea. Nix cadebat...

2. Vere
Systema: asclepiadeum

Maturas, iuvenes, carpite iam rosas,
festes serta decent. Herba vocat gradus.
Turtur sub platano concinit abdita.
Laetantur tenero flumina gramine.

3. Aestate
Systema: asclepiadeum maius

Titan urit humum. Pax ubivis. Sicca meridies
terrens rura tenet. Crebra gregem protegit arbutus.
Ulmus stat viridis, flava seges, rufa papavera.
Sero stella venit multa ferens oscula amantibus.

4. Autumno
Systema: sapphicum

Uva flaccescit, vetulus flet aeger.
Nubilat. Spargunt croceum tapete
flabra. Ranarum tenuis querella
nuntiat umbras.

***

Comentarios

  1. Anónimo17:36:00

    Pulchra et viva sunt haec carmina. Omnes sensus natura cuiusque aetatis implent.

    ResponderEliminar
  2. Cenabis et celebrabis bene, mi soror Sandra,
    apud me paucis, si tibi di favent, minutis,
    nouum annum MMXI...
    si tecum attuleris bonam atque magnam
    cenam, non sine vino et 'cava' et SALE et omnibus cachinnis.

    Annun Novum MMXI felicem et hilarem vobis exopto
    Propino nobis salutem! :-)
    plurimas gratias Sandra! multa oscula!!

    ResponderEliminar
  3. Si tibi, hospes sine nomine, placuerunt haec carmina a Florindo di Monaco scripta "De anni temporibus", commendo quoque euoluere hunc commentarium De anni temporibus ab Irisato nostro exarato ubi continentur plura carmina pulchra et uiuida.

    Salua sis, PAX mea, pulcherrima rerum, soror Glaukopis! Gaudeo plurimum quod non solum primum intras meum in scriptorium, sed etiam Latine scribis. Salutem tibi et Alhanae et Violae et amicae Baeticae et omnibus lectoribus lectricibusque meis beneuolentibus propino de nouo anno 2011º quem SALIS et PACIS plenum fore spero.

    ResponderEliminar
  4. Anónimo11:44:00

    Gratias! (sum @asineus, qui te pipilantem bene cognovi).

    ResponderEliminar
  5. Placuit mihi plurimum legere annotatiunculas binas tuas, @asineus, sed maxime alteram obsignatam. Neminem enim euoluere nugas quas scribo, semper puto. Perrecturos esse nos iucunde pipilare spero per multos annos!

    ResponderEliminar
  6. Unum neminem scio semper tua verba docta evolvere. Felicem faustum fortunatum novum annum tibi exopto!

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria