Facile dictu, difficile factu


Decem praecepta magistro humanistae tenenda in commentariis periodicis q. n. Estudios Clásicos (1970, pp. 274-275) nuper offendi, quae in sermonem Latinum uertere uolui atque interpretari lectoribus curiosis ac raris magistris linguae Latinae Graecaeque cupidis, sententiis nonnullis aliqua parte mutatis:

1. Noli existimare Humaniorum disciplinarum praecipuum propositum esse mentem formare tamquam gymnasticis exercitiis.
2. Noli quoque putare tales disciplinas usui esse tantummodo ad etyma noscenda.
3. Existimes maximi momenti uirtutem ipsam textuum, qui per se de homine ac de humaniore cultu nobis loquantur.
4. Abnues autem uirtute tali potiri posse tantum per uersiones in sermonem uernaculum.
5. Incumbas quam primum in textus quam expeditissimos, sine pondere scilicet notionum grammaticalium persaepius inutilium.
6. Redigas in simpliciorem modum artem grammaticam, maxime uerborum structuras regulasque syntacticas.
7. Redigas quoque in minimum lexici usum, uocabula uidelicet praecipua discendo eaeque memoriae mandando.
8. Vtaris methodis appositis ut discipulo delectes pariterque moneas, rationem scilicet acerbam Musaeo dulci contingendo melle.
9. Conferas saepe textum legendum cum rebus historicis atque archeologicis atque etiam cum eius historia philologica.
10. Facias denique haec omnia fide et studio et amore.

Tandem perillustris auctor decalogi nomine Emmanuelis F. Galiano, hoc conscripto, confitetur "id facile esse dictu, difficile uero factu". Num reapse putatis, beneuolentes lectores et magistri humanissimi, non fieri posse ut haec praecepta diligentissime obseruentur? Quid obstat?

Post decalogum sententiamque qua commentarium hodiernum subinscripsi, tria uota suprema in linguam Francogallicam redacta coronant symbolam. En uobis uersio alterius:
Nobis contendendum est, quantum poterit, ut noua methodo linguae Latinae docendae utetur, quae, simul atque artem grammaticam sedulo obseruet, foueat quoque cum lectionem textuum Latine Graeceque exaratorum tum usum exercitationemque linguae eaeque proposito hoc, ut lingua Latina uehiculum communicationis fieri possit uiuae inter homines omnium gentium. (p. 275)
Si ita res sese habent, si homines maximo ingenio atque eruditione praeclara ornatissimi huiuscemodi cogitant, qualis farinae sunt qui talibus uotis obstent?

Comentarios

  1. Alexander Veronensis Sandrae omnibusque s.d.
    dilectissima, quaesivisti quid obstaret quin ea praecepta observarentur, ecquidem timeo plures magistros nolle aliquid novum studere. In schola ubi ipse munus gero sunt plures qui nolint LLPSI usurpari (nec velint me eo libro uti!); verbis vero cum non putent viam novam bonam esse; re tamen quia ipsi nolunt aliquid sibi novum studere. Valde metuunt quod ignorant, id est sermonem ipsum latinum. Gratias tibi ago de praeceptis quae nobis vertisti. Vale.

    ResponderEliminar
  2. @Alessandro Conti
    Studere + dat.

    ResponderEliminar
  3. Anōnymus0:57:00

    "magis metuant; minus hās rēs studeant" (PLAVTI, Mīles Glōriōsus u. 1436)

    ResponderEliminar
  4. Errorem video:
    Litteris studere = litterarum studio deditum esse
    Aliquid studere = laborare in aliqua re

    Rectene intellegi Momon?

    ResponderEliminar
  5. Alexandra Gaditana Alexandro Veronensi sal. pl. d.
    Primum ante omnia gratias tibi habeo, nam meum in scriptorium prima uice intrauisti, sed maxime quoniam nobis reliquisti opinionem tuam certam eamque et Latine et palam exaratam quod hodie rarius est inter magistros atque homines linguae Latiae antiquae cupidos. Recte uero dixisti et tecum consentio de rebus quae ea praecepta obseruare obstant. Tres enim, mea quidem sententia, causae sunt praecipuae, hae autem seiunctae uel coniuctae exstare possunt: metus et superbia et inertiae dulcedo. Etenim multi metuunt quod ignorant, sed etiam haud pauci propter superbiam cuiusdam notionis Humanismi perpere intellectae ignorantiam uel errores ante oculos omnium patefacere metuunt. Immemores sunt huius principii, ut ita dicam, humanistici: ego tantum scio nihil scire.
    Inertiae dulcedinem probe illustrauit Tacitus: "...et ut corpora nostra lente augescunt, cito extinguuntur, sic ingenia studiaque oppresseris facilius quam revocaveris: subit quippe etiam ipsius inertiae dulcedo, et invisa primo desidia postremo amatur".
    Ceterum, quamuis tibi quibusdam libris uti uetent, libera tamen mente frui tibi uetare nequeunt. Vale multum

    Alexandra ceteris hospitibus sine nomine certo sal.
    Gratias quoque ago pro sententiis uestris quas, mihi credite, magni aestimo,utpote quae aliquod nouum semper discam. At scire intelligereque uelim qua de causa opiniones uestras et emendationes proferatis abditas umbris nominis et ficti et nullius. Vtrum aliquid timoris? An superbiae? An aliquod genus aliud dulcedinis?
    Vale atque valete.

    ResponderEliminar
  6. Sunt quoque qui obstaculum addant aliud: pudorem, qui fumum offundit animo. Quod inter impedimenta fortasse minus reprobem.

    ResponderEliminar
  7. Alexander Veronensis Alexandrae sal.
    gratias tibi ago pro hac tua responsione: non est mihi facile latine scribere et maxime de his summis rebus! Velim etiam scire quid putas de hoc argumento quod multi in Italia adhibet in reiciendam vivam latinitatem: non studemus latino sermoni ut eum cognoscere possimus, sed quia ingenia discuplorum meliora facit, et acuit quod Graeci logikén appellant. Nam inutile esset linguam latinam studere pro se ipsa, cum nusquam iam loquatur latine, et omnes textus latinitatis facile versos invenire possimus. Contra, ingenia puerorum, depravata a modernitate, facta indoctissima a malo usu linguae, in studio linguae mortuae refici possunt.
    Satis intellegis me minime consentire iis, qui hoc argumentum adhibeant; tamen nonnumquam egeo argumentis quibus contra dicere, cum mihi non satis nota sit ipsa viva latinitas.
    Gratias tibi ago quia meam longam et indoctam responsionem legisti. Vale!

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria