29/05/2011

De pedis ictibus in Latinum


Grammaticae Hispanicae Nebrissensis editionem a domo editoria "Circulo Lectorum" praebitam et auctoritate et auspiciis nostrae Regiae Academiae Hispanicae c.n. RAE aliquos abhinc dies emi continentem quoque selectas Paginas Nebrissenses  has Latinas:
  • Introductiones Latinae (1481)
  • De corruptis Hispanorum ignorantia quarumdam litterarum uocibus (Repetitio secunda, 1486)
  • Introductiones Latinae (ca. 1488)
  • Introductiones Latinae recognitae atque interpretatae (1495)
  • Vafre dicta philosophorum (c. 1498/1500)
  • Tertia quinquagena (1516)
  • Diuinum apiarium (1520)
  • Thalichristia (1ª ed. 1522; 2ª ed.1525)

quae etiam inter alia praebet in fine libri (pp. 625-637) "Glossarium Nebrissense", auctrice profestrice nomine Lourdes García-Macho, in quo fere quadringenta uocabula Grammaticae Hispanicae (1492) in sermonem Latinum uersa sunt secundum quod apparet in Lexico Hispanico-Latino Nebrissensi (c. 1494), exempli gratia:
albórbolas de alegría: iubilus,
amador de antigüedades: antiquarius,
amador de mugeres: mulierosus amasius,
amadora de varones: uirosa mulier,
donoso:  facetus, salsus,
guadafiones: manicae lineae [trabas],
salmuera, sudor de lo salado: salsugo.
Editio Grammaticae Hispanicae a profestrice Carmine Lozano parata est (Barcinone 2011), curante paginas Latinas Nebrissenses Philippo González Vega. Primo aspectu editio optima uidetur, quam adhuc maxima uoluptate euoluo delectata rebus grammaticis, sed praecipue Latina lingua. Quamobrem de hoc libro fortasse alio die scribam plura studium meum mouentia. Sed quamuis magna in parte lectione fruar, mihi tamen dicendum est aliqua parte editionem haud optimam atque interpretationem Hispanicam durissimam uideri. Unum exemplum afferam ne taediosa fiam:

Quodam in loco Introductionum Latinarum (1495) Antonius ille Nebrissensis de uoce praeclara "tempore" scribit et sententias illustrium auctorum Graecorum memorat, sicut Thales ille Milesius et Aristoteles et Cleobulus Lyndius, "cuius ea de re uerba nos in distichon sic redegimus" (p. 223):

Copia uerborum rerumque inscia uersat
mortales
, tempus perficit atque sapit.

Ecce interpretatio quae Hispanice legitur hac in editione:

"La copia de las palabras y cosas torna en ignorantes
a los mortales
, el tiempo les mejora y hace sabios"

Quam dudum "copia uerborum rerumque" inscios reddit mortales? Res mihi ad sensum non quadrat, sed non solum ad sensum, sed etiam ad numerum. Nam primo in uersu syllaba deest una ad hexametrum perficiendum.

Sed si legere pergimus atque in calce paginae 235 (duodecim scilicet paginis post) rimamur commentarium quem Antonius Nebrissensis ipse facit, hanc lectionem reperimus permiram:

Cleobuli uerba quae ille soluta oratione dixit, nos addita metri necessitate redegimus in distichon, idest in duos uersus, hoc modo: "copia uerborum rerumque inscicia uersat" et caetera, quasi uelit dicere homines in adolescentia duabus rebus inuoluuntur, hoc est rerum ignoratione et uerborum abundantia, sed postea aetate perficiuntur et sapiunt.

Nihil habeo quod addam, nisi "intelligenti pauca" et uerba Quintiliani haec (inst. V 13, 38):

... aut inscitiae rerum uerborumque et insulsitatis etiam,...

Haud semel, sed saepius lego in paginis interretialibus atque ubique collegas nostrates haud insulse queri de pedis ictibus in Latinum inflictis non solum ab hominibus alienis a linguis cultuque Graeco-Latino, sed etiam, quod grauius est, ab historicis scriptoribusque rerum gestarum Romanarum antiquariisque. Sed procul dubio deterrimi omnium sunt philologi hodierni qui linguam Latinam neglegunt et torquent ideoque philologiam ipsam (ego ipsa quidem prima pessimaque omnium!). At tales pedis ictus, ut uidetur, non solum sunt Hispanorum.


2 annotationes:

  1. Salve Magistra Alexandra!

    Me alegra mucho que hable de mi paisano Antonius Nebrissensis en su blog. ¡Muy Interesante!
    Ya echo de menos sus clases y acabo de escuchar el Vivamus mea Lesbia para recordar la pronunciación latina.

    Vale!

    María Castellorum

    ResponderSuprimir
  2. Salua sis, Maria Castellorum!

    Gaudeo quoque quod annotationem hic scripsisti. Etiam "Elius Antonius ille Nebrissensis" nomen est nostro gregi inuestigationis.

    Vt alio in loco tibi dixi, magni aestimaui uerba tua scripta, immo potius maioris quam fingere possis. Et litterae quas ad me heri misisti in conclaue nostrum interretiale, pulchrae fuerunt.

    Carmen illud "Vivamus, mea Lesbia" quod grex iuuenum c.n."Tyrtarion" pulcherrime concinit, ego ipsa saepe audio et cantito.

    Gratias summas tibi ago, optima discipula. Valeas plurimum.

    ResponderSuprimir