7.11.2011

De sonu Latino `gn´ et nostra littera `ñ´apud Nebrissensem


     Lectionem grammaticam mihi cachinnos mouere numquam in animo finxissem. Nam illo in libro auctoritate Academiae c.n. RAE in lucem nuper edito quem abhinc aliquos dies summatim existimaui (qui liber alioqui mendis non solum typographicis refertus est), locum iocosum de lingua Latina pronuntiationeque Hispanorum corrupta offendi ab Antonio nostro Nebrissensi descriptum. En uobis initium (rationem uero interpungendi aliqua parte mutaui et menda aliqua enmendaui):
`N´ praecedente `g´ quem sonum habeat magna totius Hispaniae cum omnibus doctis controuersia est. Omnes namque Hispani `signum´, `pignus´, `agnosco´ et similia sic proferunt ac si `c´ pro `g´poneretur. Viri tamen eruditi Graeci et Latini dictiones huiuscemodi sono quodam ex utraque littera misto lingua ad palatum tota molliter illisa pronunciant. Nemo scit hodie quemadmodum ueteres illi non modo `gn´ sed alias quoque litteras proferebant. Est tamen longe credibilius ueros litterarum sonos in Italia et Graecia resedisse quam in Hispania, quae totiens barbarorum dominationi manus ceruicemque praebuit. 
    Quamquam forsan exeunte saeculo quinto et decimo nemo sciebat quemadmodum ueteres illud `gn´ pronuntiarent, hodie fere pro certo habetur uariis indiciis alteram litteram sonum nasalem uelarem, alteram nasalem dentalem habere, i.e. [ŋn], sicut inter alia uestigia testimonio sunt inscriptiones antiquae nonnullae repertae in quibus legitur INGNES aut  INGNONIMIAE. Sonus autem quem Antonius hoc in opere (alio in opere posteriore palinodiam, ut uidetur, cecinit) barbarum existimat et comdemnat corruptum ad litteras `gn´ latinas enuntiandas, non est hic palatalis nasalis [ɲ] -sonus quidam ex utraque littera mistus lingua ad palatum tota molliter illisa, littera uidelicet nostra `ñ´ descriptus, sed quidam duplex sonus [kn].

     Sed legere locum Nebrissensem pergamus dignum risu hunc:
Sunt tamen qui dicant ex ista ratione dicendi nescio quam turpitudinem intelligi, quae in re praesertim diuina auditorum animos offendat. Nam si dixerimus -inquiunt-  `cognomen´, `cognosco´, `cognitus´ et similia, ilico incidimus in absurdum quendam sensum quem primoribus syllabis ostendimus. O homines impudentes atque petulcos, qui etiam ea quae omni sermonis reique turpitudine carent, ex animi sui libidine interpretantur. Si enim dixerit quispiam illud ex Euangelio Ioannis "cognosco oues meas et cognoscunt me meae", ego nihil sentio quod me pudoris rubore suffundat. 
    Quem sensum absurdum Hispani impudentes atque petulci subintelligant? Ecce liquide expressus ab Antonio:
At uos, homines nequissimi, perinde ac si genitale foemineum subintelligeretis, "hoc natat in labris et in udo est Maenas et Atis". Quod si essetis mundi, quemadmodum Apostolus inquit, "omnia etiam inmunda uobis essent munda". Nunc uero cum sitis immundi atque etiam toti in libidinem pruriatis, ab iis quae munda sunt, occasionem immundiciae uestrae accipitis. Quid uero facietis cum illud ex Euangelio auribus uestris insonuerit "foedere non ualeo, mendicare erubesco" et illud  "foederunt manus meas et pedes meos", "oculus Domini super iustos", "haec requies mea in saeculum", "Socratem fidibus docuit nobilissimus fidicen Connus". Num id cum Latine legimus quempiam offenditur? Testes nomen honestissimum in iudicio et alibi turpe. Cum legimus in Sacris Litteris "surrexerunt in me testes iniqui", estne quisquam adeo procax qui illud in turpiorem partem accipere uelit? [...]
   Nesciebam reuera Antonium tam facetum et iocosum fieri posse neque putabam umquam Phoneticae uel sonuum Latinae linguae studio me magnopere arridere.


2 comentarios:

  1. Certe illud "huiu-smodi" perperam divisum debuit aliter inter versus dispertiri, nam "sm" modo potest syllabae esse initium Graecae, ut nominis "smaragdus" quod est σμάραγδος, nec nisi inquilina vocabula apud Romanos reperiuntur quae a his "sm" litteris oriuntur: sed quid mali in "tempe-stati" vel "cogno-scit" vel "cogno-sco?" Nam secundum regulas phonotacticas, ut vocantur, syllabae possunt ex "sc" et "st" incipere: cur igitur non debent compositores typorum ante has litteras interductum ponere ad novum versum indicandum? An aliquid magis iucundum quam rationes interpungendi (quam quas quid in scholastici vita dulcius?) iam me transvolavit?

    ResponderEliminar
  2. Quamquam haud aegre ferre possum lectionem “divisum” pro “diuiso”, animo aequo tolerare “hispanos” pro “Hispanis”, uix pati “jam” pro “iam” (etiam “inmundum” pro “immundo” inuenire non taedet), mihi tamen legenti admodum displicet offendere talem interductum positum ante quasdam litteras ad nouum uersum indicandum.
    Secundum regulas phonotacticas mihi usualiores, duae consonantes dissimiles uel similes (praeter mutam cum liquida l/r et aliqua uerba composita monstrandae etymologiae liquidae causa ), prima enuntiatur una cum uocali pracedenti, altera una cum sequenti. Apud aliquos eruditos quidem hanc “regulam”, si uerbo isto uti liceat, obseruabant lapicidae exscriptoresque codicum manu scriptorum. Aliter autem monebant grammatici Latini, qui dicebant id quod tu ipse appositis uerbis describis, i.e. legere “po-steri, cri-spinus, pri-scus, ca-stra, pu-gna” consentaneum esse sermoni Latino. At hunc morem, inquiunt studiosi moderni, potius pertinere ad leges sermonis Graeci quam ad naturam loquelae Latinae, quoniam etiam illi admittebant diuisiones syllabarum ex “mn” et “ct” et “bd” et “pt”, quae Graece repperiuntur, nequaquam Latine.
    Liceat ergo interpungere “ob-lego/o-blego” et “ad-ripio/a-dripio” aut “teneb-ram/tene-bram” et “pat-rem/pa-trem”, permittamus istud tam antiquis quam modernis, sed quis ferat “tempe-statem” aut “cogno-scere“ aut “pu-gnam” aut “ne-scio” aut “i-gnotam”? Etiamsi domus editoriae nonnullae interductu tali utantur in edendis libris, ego aegerrime id et tolero et fero, nisi iocandi causa.

    ResponderEliminar