Aestiua haicua autumnantia
Aestas autumnascit ideoque nihil melius ad hoc celebrandum quam carmina aestiua autumnum redolentia ratione haicuum composita afferre meum in scriptorium, ut moris est mihi. Spero igitur fore ut uos eis fruamini pariter atque ego fructa sum, quippe cum haicua uiuida sint pleraque imaginibus pulcherrimis illustrata.
Mulsae spumantis
lagoena, num copona
api fueris? ........................ De calore [Irisatus Yohokamensis d. 6 m. Iulii]
Imum uolumen:
Intimum penicillum
Quot depingeret. ......................... De Thesi a matre semilecta [Xauierus Fran]
Nudus sub sole,
Quasi sub amasia,
Iacens in acta. .......................... In acta iacens [Xauierus Fran]
Aestate noctu
Gigans blatta sub lecto
Pavor maximus ......................... Alhana / Alexandra [Minurriens d. 6 m. Augusti]
Pulmo marinus
Mortuus in arena
Aestifer pontus ............................... Alhana [Minurriens d. 18 m. Augusti]
Aestivi solis
occasu quam placide
emoritur lux. .............................. Frans Terryn [Harundine]
Ne publicae res
pisciculive nimis
aestu coquantur. ............................... Haicu taoisticum [Stephanus Coombs]
Soror capillos
meos heri totondit:
Vesper augustus. ................................ "Seguidilla" modo Haicuum [Thersites, m. Augusto]
rogat pudica:
"quo trudis tu digitos
nimis salaces" .............................. Mimosa pudica: Haicu Muretianum [Nemo Oudeis]
Pisces et correctores. Haicu Muretianum [Nemo Oudeis ]
Vt clauo clauus,
amore nouo uetus,
sic correctores ......................... Haicu Erasmianum [Alexandra Ramos Aestate 2011]
Vernis in guttis
ut in nectare suo
flos conditus est. .......................... Flos conditus [Alexandra Ramos Aestate 2011]
Oves et pastor
sub occidente sole
ovile petunt. ........................... Scriba Latinus [Minurriens d. 7 m. Augusti]
Gravia prūna
altīs ē ramīs horrent
mox dēlāpsūra ........................ Scriba Latinus [Minurriens d. 27 m. Augusti]
Tecta sub tecto
ne hiems iam coeperit
columba timet ....................... .Scriba Latinus [Minurriens d. 4 m. Septembris]
Animus dolet,
sed ex ore gaudia
perpluunt verna. ...................... Bifariam [Sulpicia]
Si uerba siles,
autumnat quodammodo:
fur aestatis! ...................... Haicu Sulpicianum [Alexandra Ramos]
Vineta sua
autumnitate prima
caedit poeta. ........................ Haicu Horatianum [Alexandra Ramos]
cogitamenta
liquefacit in caelo
calor effusus. ........................ Scriba Latinus [Minurriens d. 8 m. Septembris]
anima terrae
horā vibrat suspensā
antelūcānā ........................ Scriba Latinus [Minurriens d. 14 m. Septembris]
Avido rostro
tundit turtur frustula.
Autumnus instat. ......................... Tom Deneire [Harundine]
Ostia pulsat
sub galli cantum frigus.
Autumnascit. Au! ....................... Aestas autumnascit [Alexandra Ramos]
***
P.S.:
P.S.:
necopinate
micant in micis salis
fragmenta solis
Flores arentes.
Sub marmore calido
omnes requiescunt
(@Alhana)
Nocte rigatá
Egelidam fenestra
Auram scribenti.
(Xauierus Fran 21/09/2011)
Comentarios
Publicar un comentario