Iuuatne Latine discere...?

Iuuatne Latine discere... in Hispania?

Libri nonnulli quos per hos dies rimor

Cras, die XIII Lunae, scholas tandem Latinas initium faciam. Cum discipulis primi Gradus Humanitatum priora capitula libri c.t."Familia Romana" euoluere pergam necnon alia argumenta de cultu Graeco Latinoque, sicut annis superioribus tractaui. Cum discipulis autem primi Gradus Philologiae Classicae in mente uersor aliter agere. Quae enim scholae mihi nouae ad usum linguae Latinae exercendum fient diebus Martis singulis per duas horas usque ad mensem Maium. Circulus Latinus Gaditanus iam abhinc non solum Mercurialis, sed  etiam Martialis.

Imago sumpta hinc


Comentarios

  1. Anónimo18:36:00

    Faustum felicem fortunatum diem tibi exopto, Magnifica Sandra.

    Ludovicus, lector fidelis

    ResponderEliminar
  2. Ah, mi Ludouice, lector fidelis necnon crudelis, utpote qui meo in scriptorio appareas in lucem et statim euanescas fluminis subterranei instar usque ad diem incertam! Gratias maximas tibi refero. Hodie nihil scribere in mente erat, sed si lector unus solusque fidelis mihi sit, aliquid mihi scribendum est, ne ingrata insulsaque uidear. Vale semper multum.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria