Entradas

Mostrando entradas de septiembre, 2012

"Quintus in lyceo" (1)

Imagen
Autumnus uēnit grauidus, nisi imbribus pernecessariis humo siccissimae Hispanicae, saltem nouissimis fructibus Latinis. Amicus quidam mihi est abhinc aliquot annos, quem forte fortuna noui per hoc insulsum scriptorium interretiale, magister scilicet linguae Latinae Graecaeque quodam in Lyceo Caesaraugustano necnon optimus delineator.
     Numquam Xauerium, ut uerum dicam, uidi in praesentia neque eius uocem umquam audiui, sed commercium atque amicitia quaedam interretialis inter nos nata est propter dilectionem cupiditatemque communem erga linguam Latinam uel potius erga usum Latinitatis. Nudius tertius per cursum publicum (quod impraesentiarum mirum est!) accepi tres picturas mihi pulcherrimas lepidasque, quas occultas manere nequaquam posse autumabam ideoque ad Xauerium scripsi.
      Venia ergo mihi data picturis proferendis, quas quasi "amicitiae pignus" misit easque libenter accepi, uobis lectoribus mihi fidelibus nunc praebeo, etiamsi Xauerius existimet esse munu…

Haicua de initio autumni

Imagen
Vesper uentōsus: ardeae crūs uerberat  aqua caerulans.

Yosa Buson (1716-1784) panxit.
Irisatus Iocohamensis. uertit Latine. 
Alexandra interpretauit.

     Intra paucarum horarum spatium, cras scilicet die Sarturni XXII, ad undecim minuta ante quintam p.m. horam peninsularem (16:49), initium astronomicum erit autumni (apud nos Hispanos saltem), temporis anni mihi admodum dilecti, quod hoc anno iterum onustum fructibus aduenturum esse nouis eisque dulcibus spero, etiamsi aerumnae ubique immineant et cotidie impendeant. Quomodo enim celebram? Vt semper, nempe haicubus, sed hac occasione haicua afferam pauca eaque a poeta Iaponico Latine scribente compositum. Quis melior? Et quid melius quam modo hexametrico pactum?:
Tībĭă dulcĕ sŏnat per ăgrum nĭgră sōlĕ cădentĕ. 
 Irisatus Iocohamensis panxit  (20/06/2012)


***
Haicu hexametricum aliud non minus concinnum, sed magis idoneum ad salutem aestati dicendam quam autumno euoluere potestis hic.


"Occurrit tibi nemo..." (Mart. 3, 44)

Imagen
Scholas instruo de disciplina cui nomen est "Phonetica et Morphologia Latina". Hoc anno nouo academico denuo a discipulis quaeram optimam enuntiationem linguae Latinae. Maximi momenti est quantitates uocalium atque consonantium sonus discere et modum nullum meliorem inuenio quam poetas legere. Nam syllabarum tenores ac ualores ex frequentissima poetarum lectione mutuandi sunt, si quis cupiat non mensuram solum carminum, sed diuinum illum concentum texturamque canoram aliquando referre.

Vojin Nedeljkovic carmina Latina recitat:  Martialis Epigramma III 44


***

 _______
*** v. 7:  nōn dipsas mediō perusta sōle,  ..... [dipsa -adis f = genus bestiae serpentis]

"Classici" hodierni

Imagen

Cogitatio barbarorum insulsa

Imagen
Post tenebras spero lucem
Insulsa cogitatio hodierna:

     "Si alter in mendis et soloecismis saepe incidit Latine scribens atque alter eius menda indicat, quomodo barbarus iste ac soloecista sese defendit protegitque ab humanista illo? Accusat enim eum (sicut audiui)... Ciceroniani!     Cauete ergo menda, o homines perperam scribentes siue Hispanice siue Anglice siue alia! Insurgent enim in uos Cervantistae, in uos Shakesperiani."

Dic mihi, qualis eris?

Imagen
Quattuor sectae magistrorum quattuorque modi linguas antiquas spectandi apud Oliuarium Rimbault (p.7): 1) Translaticius "philologus": qui sermonem Latinum et Graecum habet pro linguis "mortuis"  2) Philologus "magister": qui cum discipulis ceterisque praefert dicere de linguis "antiquis"   3) "Homo Recitans" aut ὁ ἀοιδός siue ὁ ῤαψῳδός: qui linquas nec mortuas neque antiquas uult, sed "uiuaces"  4) "Didascalicus": qui somnio "classicismi" motus Latinum uel Graecum antiquum usurpat quasi linguas "uiuas".       Dic mihi, quaeso, si fias tu "academicus", qualis eris? Nam egomet hīc nondum me offendo, nempe his in sectis.