"Quintus in lyceo" (1)
Autumnus uēnit grauidus, nisi imbribus pernecessariis humo siccissimae Hispanicae, saltem nouissimis fructibus Latinis. Amicus quidam mihi est abhinc aliquot annos, quem forte fortuna noui per hoc insulsum scriptorium interretiale, magister scilicet linguae Latinae Graecaeque quodam in Lyceo Caesaraugustano necnon optimus delineator.
Numquam Xauerium, ut uerum dicam, uidi in praesentia neque eius uocem umquam audiui, sed commercium atque amicitia quaedam interretialis inter nos nata est propter dilectionem cupiditatemque communem erga linguam Latinam uel potius erga usum Latinitatis. Nudius tertius per cursum publicum (quod impraesentiarum mirum est!) accepi tres picturas mihi pulcherrimas lepidasque, quas occultas manere nequaquam posse autumabam ideoque ad Xauerium scripsi.
Venia ergo mihi data picturis proferendis, quas quasi "amicitiae pignus" misit easque libenter accepi, uobis lectoribus mihi fidelibus nunc praebeo, etiamsi Xauerius existimet esse munus parui ponderis (ignoscite mihi pessimam qualitatem imaginis, mea culpa, lucis ope descriptae, utpote quae pictura chartacea missa pulchrior sit). At si alicui usui esse possint, "fiat lux -inquit- picturis".
Fiat enim lux, praesertim die post quo homunculi nostri politici, Wert illo Libitinario praeposito, in lucem ederunt VII monstrum Intitutionis Hispanicae nomine LOMCE, quod inter noua non solum "Cultum Graecum Latinumque" deuorauit deleuitque in Lyceis, sed etiam "Linguae Graecae antiquae" mininam partem dat, quippe quae discipulis eligenda sit aduersum "Oeconomicam disciplinam" uel aduersum "Historiam Artis". Latina autem lingua exstat duobus annis in Itinerario Humanistico, sed anno anteriore seligenda est aduersum "Biologiam ac Geologiam". Ante tenebras tales, quid agamus? Pergemus quidem uiam humanistarum peragrare lucis ope interretialis.
Spectetis etenim imaginem atque sententiam postremam dicatis uos, lectores candidi, lectrices beneuolentes, de eius ui usu utilitateque. Si uobis placet, monstrandae quidem erint et ceterae picturae et alia a Minerua minime crassa Xauerii facta cogitataque, nam ut suspicari potestis, ultra imaginem propria cernitur ratio docendi:

Imago coloribus aquariis picta a Xauerio Martínez Calvo* |
_________
*Vocabula pleraque mutuata sunt a libro c.t. "Nova Verba Latina" Iosephi Mariae Mir (Barcinone 1970).
Gratias tibi ago. Haec pictura utilissima mihi est. Pars necessaria cuiusdam ludi docendi erat. Ludo peracto, commentariolum de ludo in rete universali scripsi. Sine dubio delineator peritus pingendi est.
ResponderEliminarGratias inuicem tibi ago, quod primum intrauisti in scriptorium hoc insulsum. Tibi uero adsentior: Xauerius delineator peritus est pingendi, sed etiam Latine dicendi. Ceterum quoque ludi tui utilissimi sunt. Valeas bene.
ResponderEliminar