Fructus Anticarienses

Anticaria siue Antikaria, oppidum antiquum Malacitanum, ubi horno fuit optimus
IX Conuentus 'Cultura Clásica. com'
       Conuentu IX Societatis c.n. "Cultura Clásica.com" peracto, tempus est dicendi breuiter nonnulla.  Optima fuerunt pleraque, sed mihi confitendum est interesse Conuentibus me spectatricem esse iucundius quam adesse oratricem, praesertim quod auscultare et spectare aliquatenus malo quam loqui coram multis hominibus etiamsi beneuolentibus. Hodie ergo ianuam scriptorii aperio atque intro per aliquas temporis partes minutas narratrix fidelis huic Conuenticulo amicorum atque studiosorum cultus et utriusque linguae.
        Imaginibus primi diei uel potius uesperis careo, quia paene omnes nimis obscurae captae sunt, ut semper, imperitiae meae causa. Veniam ergo peto collegis, praesertim Annae Ovando ac Germano González necnon Iacobo Carbonell, quorum acroases optimae fuerunt.
         Multis amicis salutem dixi quos mihi placuit multum denuo conuenire (quamquam cum aliis proh dolor amplius sermocinari non licuit mihi tempore carenti -amicae quoque meae illi Baeticae ultimo die necopinanter occurri, sed noluit mecum colloqui, quod sine dubio uel tristissimum Conuenticuli mihi fuit) et noctu cenam sumpsi optime comitata atque sessa inter collegas optime Latine loquentes. Doleo quoque quod testimonium photographicum non seruo amoenae concenationis.
      Ecce tamen photographemata ceterorum dierum quae, etiamsi non liquida sint, exhibent iucundissima temporis spatia deacta audiendo et spectando et discendo:

Gerardus Guzmám optimam acroasem praebuit, nam dilucide exhibuit quomodo
scholae Graecae Graece institui possint. Gerardus ipse in lucem modo edidit librum
c.t. Katà phýsin. De methodis atque subsidiis linguae Graecae tradendae 
aetate Renascentium artium usurpatis (Romae MMXIII).



***
Sigrides Albert orationem habet inscriptam "Cottidie Latine loquamur" commendata
ab Antonio Capellán, qui scholas aestiuas Latinas nuntiauit Matritenses.


***
Nuntii Latini a Cristophoro Macías atque Antonio Arquillo Hispanice Latineque referuntur
atque utrimque consident moderatores et participes Circulorum Latinorum Hispanorum,
nempe a parte sinistra  Ansgarius Legionensis, Rodericus Portela, Georgius Tárrega,
Paulus Villaoslada, Iosephus Rojas, Alexandra Ramos et Ioannes Cienfuegos.
(Imaginem ab Anna Ovando sumpsi)
Imago a me furtiue descripta ex mensa, dum colloquium de nuntiis Latinis habebatur.
In prima sede attente auscultant Antonius Agamador, Anna Ovando, Germanus González,
Sigrides Albert, Antonius Capellán et dextrorsum Aloisius Miraglia, Gerardus Guzmán
et alii discipuli Academiae Vivarii Novi.
Theatrum "El Torcal" frequentatum ad fabulam spectandam!
Grex "In albis" ab Iosepho Luque moderatus agit fabulam tragicam
Euripidis c.t. "Bacchae".
Dum acroases auscultabam, familia locum c.n. "El Torcal" perlustrauit.
Arbor Anticariensis ("El Torcal")
Lapis natura sculptus ("El Torcal")
Die Dominico aduenit Magister, qui una cum collegis res pessimas ad cultum et
linguas Latinam Graecamque attinentes ab homunculis politicis machinatas
participibus exposuerunt. Arma autem non tradimus.
Mm! Duo uiri Romani et uenusti et minime delirantes! 
Officina mira de scriptura "Incipit Titivillus" dicta. 
Apud Saluatorem Muñoz discipula fortunata.


***
Officina lepida de deis rebusque mythologicis 
Qui deus sum, cara mater? Deus Optimus Maximus mihi es, fili mi!
Mons amantium ("Peña de los enamorados") siue Indus Anticariensis 
Gerardus Guzmán librum suum subsignauit mihi dicans uerba perpulchra.
Fructus ex Anticaria excerpti

Comentarios

  1. Anónimo14:18:00

    Documentatissimum eventum fecisti, gratias.

    ResponderEliminar
  2. Gratias tibi, Carole humanissime, inuicem ago, nam maximo honori fuit ingressus tuus meum in scriptorium.

    ResponderEliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria