6.03.2013

Infernum super terram


Deserta Aethiopica c.n. 'Danakil'

       In orbe terrarum quidam locus exstat ardentissimus et immanis isque albo colore tinctus tam candido, ut in linea ea, quae inter aperta et occulta est -hunc circulum Graeci ὁρίζοντα uocant, nostri finitorem esse dixerunt, alii finientem-, fallaces imagines fingantur mentem decipientes quasi delusor speculum. Nam quaedam nebula coniungi uidetur liquefacta cum candore horum harenosorum atque inhospitorum tescorum, cum sensus excitaret ficticios ultra rerum naturam uersantes: quippe illic caelum et terra in conubium dari uidentur atque misceri in unum.
     Inde ab hac inanitate locorum initium capiunt quaedam salis mercatorum agmina pedetemptim sed continuatim  progredientia tamquam laruae per tesca saxea atque rimosa.
         Gens nomine Afar hoc infernum locorum habitat eius salem uitae effodiens per saecula saeculorum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada