6.16.2013

'Regnum salis'


     Aurum candidum e salifodina uetustissima orbis terrarum fossum, scilicet ex oppido Austriaco 'Hallstatt' nuncupato, Museum Archeologicum Lucentinum (Marq) uisitat ad exhibenda CCL mirabilia usque ad diem VII mensis Ianuarii a. MMXIV.  

Historia oppidi nomine Hallstatt per VII annos



Regnum Salis: Lucentum: terra atque mare salis per MARQ.

     Dum pelliculam spectabam hanc supra appositam, meam in mentem uenerunt non solum imagines recentissimae itineris breuis ad oppidum Gaditanum Baelonis Claudiae quod die Veneris superiore feci una cum magistris discipulisque cuiusdam Lycei oppidani:

Cetariae Baelonis Claudiae: ex propinquo Africae montes prospiciuntur

sed etiam uerba cuiusdam humanistae Hispani, qui de sale commentarios diffusos exarauit saeculo decimo sexto. Ecce id quod ipse scripsit de monopolio regio salis (5:45):
Quae tam eximia ac plus quam aurea uis salis aliaeque praecellentes eius uirtutes et facultates satis notae principibus effecerunt ut uectigalia siue tributa salis eisdem fierent prae ceteris longe chariora. Quinimmo ab eo summo salis censu, quo fere sal par est auro, sunt qui non ab re sentiant omnes in uniuersum salinas non minus quam auri argentique et aliorum metallorum fodinas ad solos reges iure pertinere, aliis uero ex priuilegio concessas fuisse atque ideo salem inter iura regia, quae iurisperiti uocant regalias annumerant.* Vnde mirandum non est reges publicam salis distributionem (quando id antiquo suo iure faciunt) sibi penitus uendicare atque tam exortas quam exorientes ubiuis salinas aut impedire aut coemere a subditis, ut, illarum paucis ad uenalem distributionem retentis, reliquas aut obstrui aut usu omnino interdici iubeant.
Et de lacu dicto 'de la Mata' (9:55) haec:
Inter quos non est posthabendus uulgatissimus eiusdem salis lacus qui in Valentini regno non procul ab Illicitano sinu situs est sesquimilliari fere a mari distans, inter quem sinum et Carthaginem nouam in Orcelitano agro conspicitur latissimus uulgo dictus de la Mata. Apud quem frequentissimum fit salis emporium extremis usque oris Italiae notissimum. Nam concurrentibus in lacum tam caeli quam fonticulorum aquis dulcibus una cum salsis, quae passim sub lacu scaturiunt, iisdemque aestiuo sole siccatis, tantus concrescit sal, ut non modo a uicinis populis, uerum etiam ab Italis onerariis nauibus exportetur. Quippe Neapolitanis atque uniuersae orae Ligusticae permagno est usui.

Ex oppido Austriaco 'Hallstatt' in Hispaniam uenit sal, aurum candidum aeui praehistorici


     Vtinam mihi liceat exhibitionem hanc Austriacam spectare et Museum Lucentinum uisitare tempore aestiuo, uel saltem antequam ad terras Europae mediterraneas illa redeat. Sed fore difficilius puto, nam alias oras Hispaniae maritimas petamus septentrionales cum mense Augusto tum mense Septembri.

____________________
*Recopilación de las leyes destos reino, Hecha por mandado de la Magestad Catolica del Rey don Felipe Segundo nuestro señor que se ha mandado imprimir, con las leyes que despues de la ultima impression se han publicado, por la Magestad Catolica del Rey don Felipe Quarto el Grande nuestro señor. En Madrid. Por Catalina de Barrio y Andulo. Y Diego Diaz de la Carrera. Año 1640, vol. II: ff. [29v]-30r: «Libro sexto. Titulo treze, De los tesoreres y mineros de oro o plata o cualquier otro metal y pozos de sal y bienes mostrencos y hallados. Ley II: Que los mineros de oro y plata y otros qualesquier metales pertenecen a los Reyes y lo mismo las aguas y pozos de sal. (D. Alonso XI en Alcala, era de 1386...)». Tercera parte de las leyes del reino, Por Catalina del Barrio y Angulo, en Madrid, 1640, p. 64: «Libro nono. Titulo VIII. De las rentas Reales y que ninguno las usurpe. Ley XIX: En que se incorporan en la corona todas las salinas y se quitan los limites dellas y se prohibe que no se haga sal, sino en las salinas incorporadas (Don Felipe Segundo, en Madrid a 10 de Agosto de 1564 años. Por esta ley se alteró en parte la ley 2, tit. 13, lib. VI)».

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada