2.03.2014

Extemporanea Musa

      Tria disticha plura diuino candidoque condimento dicata inueni in libro, cuius mentionem feci in superiore commentario, cui titulus breuiatus Eruditionis gazophylacium (1754) est. Quae tria epigrammata compilator siue γαζοφύλαξ lectori iterum praebet sine nomine auctoris uel auctorum (pessimum morem!), sicut illud "In ancillam obesam", cuius auctor nomine Georgius Sabinus comiter mihi patefactus est a Nullo illo et sapienti et disertissimo.

      Sed si illud carmen "In ancillam obesam" inuenire ipsa non potui imperita a quo compositum fuerit, haec feliciter facileque repperi eaque tria ab eodem poeta concinata, id est a D. Hieronymo Meazza Mediolanensi, Clerico Regulari, qui Extemporaneam poesim in XII libros Epigrammatum distributam in lucem edidit Monachii, anno 1671:


Defuit uxori sal quando uixit: eodem
              Extinctam sapiens condiit omnipotens.

Semper ab aerumnis sapientia prodit amaris:
        In salsis Ponti sal reperitur  aquis.

Fercula sal condit, condit sapientia uerba:
                         Hinc sibi iure manent nomine reque pares.

        Confitendum autem est mihi non arridere epigrammata haec, quippe quae, ut ipse poeta inscribit, nimis "extemporanea" uideantur -si forte poesis ex tempore siue subitaria fieri possit-, nam quamquam de candido condimento sapientiaque ipsa aguntur, lepore saleque, mea quidem sententia, omnino carent.

   Sed aliud est quod horum poematum insulsorum studium magnopere excitauit meum idque fuit adiectiuum q.e. "extemporaneus, -a, -um", quod neque in lexico Forcelliniano neque in illo DuCangio neque in aliis glossariis sub formā in -neus desinente inueni, nisi sub illa q.e. "extemporalis, -e", quoad euolui Iohannis M. Gesnerii Nouum linguae et eruditionis Romanae Thesaurum, ubi legitur sub uoce [1]: 
EXTEMPORANEVS, a, um. Adi. pro Extemporali, peruulgatum, improbat Voss(ius) de Vi(tiis) L(inguae) L(atinae) I 19. Gloss. Lat. Gr. Extemporaneum, ἀμελέτητον.

    Quibus lectis, in opere Gerardi Ioannis Vossii quaesiui et certe illic improbationem repperi his uerbis:
    Alterius generis est, ubi in composito quidem peccatur, sed deriuatione. Ac tale est extemporaneus, quod peruulgatum. At ueteres pro eo extemporalis. Martilais lib. V cap. LVI:
                              Extemporalis factus est meus Rhetor
      Quinctilianus lib. X. cap. VII: Facilitatem quoque extemporalem a paruis initiis paulatim perducemus ad summam. Pro quo initio capitis dixerat, ex temore dicendi facultas. Suetonius in August. cap. LXXXIV: Quamuis non deficeret ad subita extemporali facultate. [...] Vtcumque uero extemporaneus compositum sit minus Latinum, non tamen compositionis proprie uitium est. Quippe temporaneus non ausim dicere, sed temporalis uel temporarius, quorum utrumque crebum in Digestis, prius quoque apud Quinctilianus et alios.

     Quamquam nomen adiectiuum q.e. temporarius usurpatum est ab auctoribus antiquis, idem quidem dicere non possumus de composito q.e. extemporarius, quem neque Aegidius Forcellinius neuqe Gesnerius ipse indicant suis in Thesauris, a quibus Iohannes Rammiger dissentit, utpote qui suo in optimo lexico (quod facilius euoluere possumus per hanc paginam) inter uoces Latinas indicatas inde a Petrarcha usque ad annum 1700 usas nobis praebeat uocabulum extemporarius, sed, quod permirum est, non repperimus ibidem nomen perulgatum illum extemporaneum, nisi in explanatione siue deffinitione uocis q.e. extemporarius apposita apud Nicolaum Perottum Sipontinum (Cornu Copiae, 1480):
extemporarius, -a, -um improvisiert: GVARINO ep 614 (1433) Stupebant omnes orantem ex tempore audientes, cum oratio nihil extemporarium saperet sed sese supra mediocre dicendi genus sermo extolleret. GVARINI-B ep p.158 (1460) ubi Patris cadaver in tumulo extemporario reconditum fuerat. PEROTTI ornam mul 3,1 nihil cogitatum vobis affero, sed omnis nostra actio extemporaria est et subita et improvisa. ccopiae 73,2 Vnde schedia incondita et extemporaria carmina dicuntur, quae nostri siluas appellant. MARZIO Math 9,1 In ea frequentia hominum, quae circa reges esse consuevit, de temporum varietate sermo est ortus et, ut in quotidiana et extemporaria locutione fit, finis a principio multum plerunque discrepat. RHENANVS ep 1 (1507) Quod nuperrime extemporario carmine ad Rudolfingum sic παραφραστικῶς expressi:... MELANCHTHON op suppl IV p.10 (1514) Vale et extemporarie epistole queso ignoscas, mi amantissime frater. BVCER Rhenanus ep 146 (1520) omnia... facinora... ei recensuit..., ut extemporariae responsionis haud prorsus inopem mutum plane ac elinguem ipsum reddiderit. PALLADIVS-B Coryc praef p.31 (1524) praedicasset in homine natione externo Romanum ingenium, vrbanam dexteritatem, litteraria studia, litteratorum comercia, festiuam vrbanitatem, extemporariam dicendi facultatem. BVLLINGER in Matth fol.127v eiectos potius ac extemporarios quam compositos profluentesve sermones. POSSEVINO appar I p.370 qui neque sunt libri, sed orationes, sive homiliae extemporariae. 
lex.: PEROTTI ccopiae 2,730 Extempore dicere est ex improuiso et impraemeditatum dicere... A quo extemporalis siue extemporaria oratio dicitur. ccopiae 18,14 Unde extemporarium siue extemporale siue extemporaneum pro subitario accipimus.


        Exstant quidem, ut uidetur, "extemporanei" oratores et concionatores et sermones et panegyrici et nomenclatores et rhetores et disputatores et lessus et philosophi necnon chirurgi.


            Exstant quoque "extemporaneae" pharmacopoeiae et dissertationes et crisis necnon "extemporanea" poemata et geometria et monosticha et problemata et carmina et  specimina iuridica et responsa et consilia et subsidia et  hendecasyllaba et epigrammata.


          Dubito quin omnes actiones siue munera officiaue haec ex tempore fieri possint, maxime illa quae ex arte numerosa pendeant. Vtcumque res se habet, Terentius Tunberg suo in nouissimo libro De rationibus quibus homines docti artem Latine colloquendi et ex tempore dicendi saeculis XVI e XVII coluerunt (Louanii 2012) inscripto indicat in paginis 97-104 "Verba quaedam et locutiones, quae ad Latine colloquendi facultatem orationemve extemporalem pertinent", inter quae adfert uerbum q.e. Extemporalis, -e, sed nihil illo in indice inuenio de uocibus, quae sunt extemporarius et praesertim peruulgatus ille extemporaneus, etiamsi professor Tunberg in conspectu librorum mentionem faciat libri Iani Caecilii Frey c.t. Via ad divas scientias artesque, linguarum notitiam, sermones extemporaneos nova et expeditissima (Ienae 1674) necnon in pag. 87 describit elocutionem Erasmicam apud Germanum Brixium:
        Etiam nunc Erasmum ipsum loquentem videre videor, dii superi, ut omnia apte, omnia apposite, ut nihil non erudite, nihil non eleganter et ornate, nihil non distincte et adamussim loquitur! Summa est facultas, copia, ubertas: oratio eius pura, aperta, facilis, dulcis: sermo proprius, tersus, exquisitus, gravis, sensus abstrusi ac reconditi. Occursant verba, sed cuiusmodi? Quaesita, exculta, Latinissima -atque haec quam copiose, quam affatim! Uberrimum quoddam dicas eloquentiae horreum. Multa lectio in familiari et vel extemporanea locutione, multa eruditio apparet. Incredibilis memoria repetit altius quae loquitur, ne syllaba quidem labitur; breviter Musam ipsam Atticam, non hominem loqui contendas...
      Quem uirum! "Germanus quidem -ut professor Tunberg annotauit in calce paginae- hanc epistulam ad ipsum Erasmum scripsisse non debemus obliuisci. Itaque fieri potest ut quaedam insit superlatio". Vtcumque est, utinam centesima pars mihi umquam esset istius elocutionis extemporaneae.

Laurentius Palmyrenus
________________________________
1] In lexico quoque optimo Felicis Gaffiot postea inueni uocabulum q.e. extemporaneus indicatum, quod citatum est in Corpore Glossariorum Latinorum [ed. Loeve et Goetz, 1901; e. W.M Lindsay, 1928]. Gesnerius autem mentionem facit, ut uidetur, Glossarii  Latino-Graecum.

1 comentario:

  1. Mirum titulum, qui in artem geometricam imponitur: nam tali inscriptione promittitur liber aut sale refertus, aut omnium taediosissimus, nec datur tertia via.

    ResponderEliminar