De linguis discendis auditu

    Nonnumquam circa me audio nonnullos magistros dicentes antiquum sermonem Romanorum docendum esse rationibus similibus loquelarum hodiernarum, quibus alia ex parte assentior, a quibus autem alia ex parte dissentio. Quippe "scientia linguae Latinae ex auditu firmior acquiri posset, quemadmodum infantes loquentes non fiunt, nisi locutiones discendo loquentium, ut ait Augustinus", cuius mentionem facio ex uerbis Herberti Doting in Grege Latine Loquentium scriptis, cum de his argumentis disceptaremus, de quo adhuc animo uersor.

      Fabius enim noster rectissime dixit: "Primus in eo [sc. puero], qui scribendi legendique adeptus erit facultatem, grammaticis est locus". Si ergo nemo nostrum, hominum scilicet saeculi XXI, Latinitatem una cum lacte nutricis suxit ideoque nemini licet Latine loqui, ne legere quidem et scribere, nisi ad uiuum "simul" suxisset almum lac grammaticae Latinae, aures meas oculosque uix confido homini, qui putet Latine garrire ualet idem quam Latine loqui (ut modo Sanctiano dicam). Potius autem cum Ludouico Viue nostro consentio, qui lympha liquidius expressit (melius autem quam Sanctius iste Brocensis) haec: 
     Vt audieris doctos loquentes aut legeris apud scriptores Latinos, sic ipse loquere; verba quas habebis suspecta sive loquendo sive scribendo, fugito, ne prius sciscitatus sis ab institutore quam sint Latina; cum iis qui imperite loquuntur Latine, quorum sermo potest tuum corrumpere, malis Britannice aut alia quavis loqui lingua, in qua non sit idem periculi. 
        Num tu ipse, candide lector, linguam Anglicam disceres auscultando uel legendo garrulum imperitum rudumque Anglum siue Americanum pro docto Anglice loquente aut optimo grammatico siue philologo linguae Britannorum (nihil refert unde oriundus sit!), si scopus tibi praecipuus discendi linguam Anglorum est eorum opera intelligere per saecula scripta atque etiam recte scribere ad commercium epistularum habendum cum hominibus doctis Anglice scribentibus (ne aliquid de scopo loquendi nunc dicam)?

        Nostris temporibus, ut in illo Grege scripsi, -pro dolor!- haud multi sunt, qui facultatem illam nacti sint puelli uel puellulae, immo potius Latine balbutire auditu plerique coepiunt aetate prouecti uel prouectissimae, sicut ego ipsa, utpote quae non audiuerim umquam neminem Latine ex tempore loquentem nisi adulta. Infeliciter, ut ibidem quoque protuli, non exstant ducentae aut centum aut quinquaginta stationes radiophonicae nuntios Latinos dicentes neque series teleuisificae Latinae neque fabulae cinematograhicae neque carmina Latine cantata, ne acta diurna quidem, pariter atque linguā Anglicā uel Hispanicā uel aliis exstant. Immo paucissima sunt quae impraesentiarum Latine diuulgentur siue uiua uoce siue uerbis scriptis eaque omnia haud semper optime enuntiata neque recte dicta (recte, inquam, haud necessarie ore Ciceroniano). In sententiam autem Herberti de pecuniae egestate tamquam causa praecipua penuriae pellicularum Latinarum siue alterius generis auditionum, pedibus haud omnimo eo, nam fabulae Latinae cinematographicae paruā pecuniā fieri possent, dummodo uoces histrionum natiuae uersae essent in sermonem Romanorum necnon dummodo hoc recte agatur. Finge animo, beneuole lector, hanc uocem miram (quisnam eam instruxerit? Doctum grammaticum puto) in fabula cinematographica qualibet moderna appositam:


L Amadeus Ranierius Horatii Saturam I 9 recitat

         Quaenam autem aures delicatae ferre possunt eructationes tales quales istae multae, quae in Rete omnium gentium per paginam Youtube oblatae scatent, uel etiam haec, quae nemo intelligere posset, nisi uerba scripta addita essent, quae saepius quoque "suspecta" (ut modo Viuiano dicam) haberi possunt?  

       Sed caue atque cape bene uerba mea, delicate lector, quae aliquatenus quoque dissentiunt ab illis Ludouici Viuis a me supra praebitis: aliud enim est, ut opinio mea fert, linguam recte discere uelle, aliud est eādem linguā fructum "simul" capere sapidum garriendo siue cum claris nautis, siue cum obscuris piratis.

         Ne autem magni censueris uerba haec, studiose lector, nam procul dubio fallor, ut fere semper.


Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria