7.13.2014

Victrix


     Inde a quodam commentario a conterraneo Ioanne Oleastrensi facto (primum Latine exarato et misso ad Gregem Latine loquentium, deinde in sua pagina retis universalis fusius Hispanice scripto) de inscriptione in "Arcu Victoriae' Matritensi incisa, quae mentionem facit 'armorum uictricium', ubi uocabulum q.e. 'uictrix' hoc in loco munere fungitur adiectiui, cogitare coepi de hac uoce, quae duas partes agere ualet, alteram instar nominum substatiuorum suffixu feminino -trix desinentium, alteram instar nominum adiectiuorum suffixis -ix/-ax/-ex/-ox desinentium (ut audax, supplex, felix, atrox...). In lexico Forcelliniano sub hac uoce legimus haec:              
    Victrix adhibetur A) Substantivorum more, femin. gen. [...] B) Adjective, cum neutris quoque conjungitur ut etiam ultrix eorumque positionem sumit [...] 
       Sed inter exempla hoc in lexico memorata, fere omnia uidelicet genere neutro et numero plurali (ut Seruius monet), unum tamen et alterum inuenio ex numero singulari factum, ut illud cuius Scipio Maffeius testis est:
        Inscr. apud Maff. Mus. Ver. 170. 2 HEV FACINVS VICTRIX.
   Quippe antiquissimo in Museo Veronensi Maffeiano siue Antiquarum inscriptionum atque anaglyphorum collectione reperitur inscriptio haec, quae in lucem edita est huiuscemodi:

Inscr. CLXX 2
   In libris quidem tribus Stephani Antonii Morcelli De stilo inscriptionum Latinarum inscriptio ipsa illustratur annotatiuncula hac:
     Vibiam Victricem Ateius deflet, sponsus sponsam, cui, quum nuptias futuramque prolem votis praesumeret, vitam inviderant fata et grave marito vulnus inflixerant; porro et mater Vibiae obierat; itaque hanc cum parente in Elysiis iucundam ut agat vitam, precatur, ipsam Vibiae animam Manes appellans. Sepulcrum alieno in loco exstructum fuerat; idcirco adscriptum est, quorum id permissu factum, Attii nempe Primigenii et Heraclidis Tabularii Domitiae, ad quos praedium pertinebat.
      Corpus Inscriptionum Latinarum (CIL) titulum condit hunc in libro VI numero 7886 (necnon in Inscriptionum Latinarum Collectione Orelli 4841). Ecce:

CIL VI  7886
        Hoc in loco uox q.e. "uictrix" intellegi uidetur more adiectiuorum, nam ante eam leuiter non pungitur. Eodem modo interpretatum est in Anthologia ueterum Latinorum epigrammatum et poematum ab Henrico Meyero digesta et aucta (editio Burmanniana, Lipsiae 1835):


      Aliter interpretatur pentameter secundus in libro Carminum sepulcralium ab Iohanne Cholodniak collectorum:

Carmen sepulcrale Latinum 687 (Petropoli 1897)
        Petrus Burmannus nodum percipit uersus quarti, utpote quem a lectore quaerat an emendari possit sic:
Dum tibi progenies, animo dum fidis in illa,
 Heu fati victrix, me tua vota gravant.  
                  id est, dum spem nimiam, tamquam fati victrix esses, in progenie tua reponis.
Anthologia veterum Latinorum epigrammatum et poematum (1759)

       Interpretationem aliam offendimus in libro Prosodiae Latinae Fundamenta cum Parnasso lapidario Raymundi Guarini,  ubi uox "uictricis" intellecta est ad uxorem mortuam relata, non ad uocabulum neutrum "facinoris":

Neapoli 1822
  Adnotatio numero (1) in calce indicata monet:
(1) Ex Mus. Veron. pag. 170 num. 4. Victrix dicitur Vibia viro suo, quod ab illius votis viri vota sint praegravata, qui uxorem sibi superstitem optasset. Nota N. Numerium praenomen designat.
      Sunt enim alii qui putent uocabulum "Victricis" neutrum est ad facinus casu uocandi relatum; alii qui censeant "Victricem" cognomen esse Vibiae, uxoris mortuae, quam sponsus uocat lacrimans, sicut etiam Franciscus Buecheler et Alexander Riese, (Lipsiae 1897), qui autumamt inscriptionem esse incisam circa annum 96 et annotationes faciunt haec:
1 nubilis pro matura puella, an quia nondum iustae fuerant nuptiae? huc tendere u. 3 s. uidetur. 4 Victrix cognomen Vibiae uidetur (CIL X 6252 Caediciae Victricis), idem clarum Veneris uocabulum. cf. carminis proxumi u. 14. facinus uictrix sicut uictrici solo a Claudiano copulatum Maffeius putauit, fati uictrix coni. Burmannus.
   Tandem aliquando ad saeculum uicesimum peruenimus, in quo Ioannes Aegidius, magister magistrorum, commentatiunculam facit de hoc carmine epigraphico in quadam symbola, in qua existimat Burmannum et Buechelerium epigramma non intellexisse, inspecta interpunctione uerborum:

J, Gil Fernández, "Notas a los Carmina latina Epigraphica" Habis 10-11 (1979-1980), 183-188. 

     Id est (magistri uerba Hispanica in Latinum uerto): "Colloquium enim fit inter sponsum et uxorem post partum mortuam. Quamobrem Vibia arguit optatum Victricis (?) quaerendae progeniei causam fuisse mortis: dum tibi progenies animo idem ualet quam dum tibi progenies cordi".
       Sin autem in primo disticho maritus est qui loquatur, si in altero est uxor quae respondeat, quisnam est, mecastor, Victrix?

     Forsan commune non sit uocem "uictricis" adiectiue adhibere numero singulari, sed etiam non usitatum est uerbo temporali q.e. "fido" uti cum praepositone 'in' et ablatiuo casu, sicut hoc in carmine, i.e. "fidis in illa": immo usitatius est una cum casu datiuo: "fidis illi", nisi potius intelligendum sit "fides":

Dum tibi progenies animo, dum *fides in illa

      Quod autem non fieri potest, nam quamquam apud Ciceronem (epist. ad fam, 1, 1, 4) legimus: "si esset in iis fides in quibus summa esse debebat, non laboraremus", uocalis i nominis q.e. "fides" breuis est atque syllaba producta hoc in quinto pede exspectatur, quod uocali I longa liquide indicatur apud Corpus Inscriptionum Latinarum  una cum aliis I longis:    


     Etiam testimonio sunt uersus hi Ovidiani (Am. 1,6,1):

ergo quae valuit pro te quoque gratia quondam—
 heu facinus!—pro me nunc valet illa parum?

  et praesertim memorandum est cognomen Victrix ad Venerem (Plin. nat. 8,18) aliasque feminas (CIL X 6252) relatum:



        Ecce tandem aliquando interpretatio mea, forsan falsa, sed ipsa sic intelligo carmen epigraphicum hoc, saltem hodie:

VĪBIAE
Nōnum post decimum complēras nūbilis annum,
     Vībia, crūdēlī fūnere rapta uirō.
Dum tibi prōgeniēs animō, dum fīdis in illā-
                     Heu facinus!-, Victrix, mē tua uōta grauant. 
Molliter ad matrem placidī dēscendite, Mānēs!
     Ēlysiīs campīs flōreat umbra tibī. 
     M. Ateius Epaphrodītus.          
      Id est: Vir quidam, cui nomen est Ateius, mortem deplorat puellae nomine Vibiae Victricis, quae undeuicesimum annun agens ad nuptias proxima a uita decessit. Ea quidem ante omnia auebat progeniem quaerere, cuius optatis infortunium respondit crudele, nam Vibia mater facta est nubilis, sed post partum periit, unde uota optabilia in facinora mutata sunt eaque grauiora. Quare uir magno cum dolore clamat et rogat Manes siue defunctae animam leuiter descendere ad matrem suam iam etiam defunctam, ubi animam ducat  placidam, dum ille in terra manet grauatus atque oppressus uotis uictricibus, id est progenie.           

3 comentarios:

  1. ciceromarta13:11:00

    Sed verbum "interpretor" (aliter intrepretatur pentameter et quae sequuntur) est deponens! LOL

    ResponderEliminar
  2. Est quidem deponens, sed nonnumquam uerbum "interpretor" interpretatum est sensu passiuo, Cicerone teste ("ex quo ita illud somnium esse interpretatum, ut, etc.", Div. 1, 25, 53), Quintiliano ("Quae uel uitanda apud iudicem ignarum significationum earum uel interpretanda sunt" 8,2,13), Iustiniano ("Haec uerba sic interpretanda sunt", Dig. 28,5), Lactantio ("scripturae, quae male de Hebraicis interpretata sunt", 4, 7, 7) aut Ammiano Marcellino ("flumen Naarmalcha, quod amnis regum interpretatur", 24, 6).

    ResponderEliminar
  3. ciceromarta19:16:00

    Gracias por la explaneision. A veces soy un poco tonta jijiji

    ResponderEliminar