De afflatu poetico

Greca prefatiuncula [2055-2056]
   Mensis October finem capit et scriptorii ianuam aperio diu clausam. Quippe mensis nimis negotiosus progressus est indeque difficile fuit mihi haud expeditae pedes ducere in hunc locum atque aliquid placide scribere mente plurimis curis occupata. Etiam confitendum est mihi magis in dies difficile esse aliquid hoc in scriptorio exarare. Nuntii enim noui de Latinitate non abundant, immo magistri discipulique minus in dies studio usuque linguae Latinae excitari uidentur. Tempus quidem fugit insulsum, nonnumquam autem mica salis conditum.

      Hoc mense solum unumque granulum salis, quod degustaui, magnus conuentus fuit, quem quinto quoque anno Alcagnitii siue in Angulo illo qui dicitur Aragonum celebramus, ubi quidem multas orationes acroasesque eruditas auscultaui et sapidos sermones cum collegis discipulisque contuli necnon uerbum unum et alterum cum professoribus clarissimis mutuata sum. Libros multos quoque palam nos ipsi alios commendauimus et alii nos ipsos commedauerunt, sed inter omnia quae in illo conuentu acciderunt atque in memoria tenacius seruo, tria eminent, quorum unius mentionem nunc facere et compartiri uobiscum, lectores fideles, uolo.

       Conuentus ad unam hebdomadem productus est atque ultima nocte ad cenam inuitata sum a femina docta, quae uespere Thesim suam Doctoralem defenderat, una cum aliis amicis et hominibus doctissimis, inter quos etiam aderant iudices tres egregii illius Dissertationis Doctoralis. Estne forte uobis, candidi lectores, professor ullus ac philologus, quem adhuc uiuum in orbe terrarum prae ceteris miremini et obseruetis propter eius opera omnia scripta? Mihi equidem est unus, qui forte illic inter cenam prope me erat sessus placidus et nonagenarius, sine dubio homo natu maximus omnium participum illius Conuentus. Puto sane oculos uiuidiores non uidisse umquam quam illos huius uiri longaeui et docti, cui audax fassa sum non sine rubore me ipsam mirari eius opera, praesertim illud opusculum poesim redolens de nominibus Graecis insectorum patri entomologo dicatum, uel illud aliud de censura apud Graecos Romanosque, quod ipse scripsit inter periculosos annos censurae Hispanicae, aut illud de antiqua medicina populari siue therapeia, aut illud opus magnum et permirum de statu sociali grammaticorum in Hispania inter annos 1500 et 1800 uersantium. Tandem aliquando, colloquio iucundissimo in finem fere producto, eum interrogaui audacior qualis liber ab eo scriptus sibi esset uel dilectissimus omnium quasi filius amantissimus et per nonnullas temporis partes cogitans et oculos illos paruulos et uegetissimos sursum quasi in caelum tollens respondit: "De afflatu poetico apud antiquos":


        Responsum mihi inopinatum fuit, utpote quae putarem eum selecturum esse unum librorum a me supra memoratorum, unde iterum rubescens ei fassa sum hunc non legisse, sed me quam citissime eum empturam et lecturam esse. Et surridens addidit: "Difficilius est hunc librum in tabernis librariis iam inuenire". 

      Tribus diebus post, Gades redita opusculum illud magistro nonagenario dilectissimum nostra in Bibliotheca anxia quaesiui, quod forte fortuna inueni uetus atque colore quodam flauoso tinctum. 

     Scitisne, lectores mei, quoto anno in lucem editus sit liber hic quem gratanter nunc euoluo? Anno quidem eodem, ubi nata sum. Sed de hoc libro, quo multum fruor et multa disco, plura referam alias.
       

Comentarios

  1. Descriptio tua illius viri litteris eruditissimi animum tangit. Revocat quoque mihi in memoriam alium virum doctissimum – videlicet Prof. Walterum Burkert, virum rerum religiosarum Graecarum peritissimum, qui abhinc aliquot menses – pro dolor – obiit. Numquam eius oculorum luminis plenorum obliviscar – sive in scholis cum de mysteriis tam tremendis quam fascinantibus Graecorum disseruit – sive Tauromenii in theatro cum Pindari versûs recitavit.

    ResponderEliminar
  2. Descriptio tua illius viri litteris eruditissimi animum tangit. Revocat quoque mihi in memoriam alium virum doctissimum – videlicet Prof. Walterum Burkert, virum rerum religiosarum Graecarum peritissimum, qui abhinc aliquot menses – pro dolor – obiit. Numquam eius oculorum luminis plenorum obliviscar – sive in scholis cum de mysteriis tam tremendis quam fascinantibus Graecorum disseruit – sive Tauromenii in theatro cum Pindari versûs recitavit.

    ResponderEliminar
  3. Homines quidem non multi exstant quibus lumina sint praestantia, singularia atque unica. Quamobrem fortunati sunt qui ea cernere oculis potuissent, utpote quae non sint inuentu et uisu facilia.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Ecce mense Octobri exeunte professores Hispani conuenticulum Matriti celebrauerunt in memoriam Walteri Burkert, si forte hoc nesciebas. Estne casu quoque tibi notus Christophorus ille Riedweg?

      Eliminar
    2. Illo tempore – id est abhinc fere XXV annis – cum scholas illas Professoris Walteri Burkert in studiorum universitate Turicensi ut iuvenculus frequentabam, Christopherus ille Riedweg, qui nunc - quantum scio - in universitate Turicensi linguam Graecam docet, erat Walteri Burkert quidam amanuensis vel adiutor thesin doctoralem exaraturus. Studiis universitariis absolutis egomet a philologia classica simulque a rebus universitariis recessi. Sed numquam modestiae et cordis caloris, quibus Walter Burkert alumnos comitari solebat, obliviscar.
      Walter Burkert non solum «homo universalis» qui dicitur erat, sed etiam homo vere humanus, homo modestiae permagnae et animi benigni. Non solum erat investigator peritissimus, sed etiam homo calami subtilis. Quantum nos docet liber ille «Homo Necans» intitulatus de hominum indole! Et insuper agitur de libro optime conscriptus. Ut id hispance dicam: De veras: es gran literatura!

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria