Nonum prematur in annum


        Hodie numerus nonus intra parietes personat scriptorii, unde in mentem statim uenerunt Flacci quidam uersus, quos hic nunc exscribere uolo uobis, lectores fideles, praeterea quod simul numerus ille imagines reuocat praeteritas tempus futurum prospicientes:


     Horatius monet[1] poetam nihil inuita Minerua[2] dicturum esse uel facturum, quod ipse sperat, nam illi mens et prudentia est. Si quid tamen is olim scripserit, Metii Talpae[3] et eius patris et suas aures consulere rogat, et librum comprimere domi[4] in nonum usque annum. Per nonum annum ter numerum ternarium[5] notat, quod summam significat elimationem et operis perfectionem. Vbi igitur satis castigatus fuerit, ne moraretur, licet poetae librum in lucem dare. Si illimatum ediderit, periit, uox enim semel e pectore missa reuerti nescit [6].


            Adnotationes
  1. Horatius monet] Consilium hoc, quod numero VII inditur, sumptum est ex Epistola Horatii Flacci de Arte Poetica in methodum redacta, uersibus Horatianis stantibus ex diuersis tamen locis ad diuersa loca translatis, auctore Francisco Cascalio, primario in urbe Murcia humanioris litteraturae professore, 1ª ed., Valentiae, 1639; 2ª ed., Matriti, 1779.  ↩
  2. inuita Minerua] Minerua (Athena apud Graecos) dea est sapientiae, scientiae artiumque. Locutio "inuita Minerua" sibi uult "aduersante et repugnante natura" (Cic. Off. 1, 110, 10) .  ↩
  3. Metii Talpae] In editionibus hodiernis nomen in forma 'Maeci' legimus. Est Spurius Maecius Tarpa, doctus quidam et seuerus auditor Romanus, qui illis temporibus criticus summus fuit, uidelicet de scriptoribus et scriptis seuere iudicabat, quamquam eius mentio gustanda esse uidetur cum grano salis (cfr. Hor. Serm. 1, 10, 30).  ↩
  4. domi] "membranis intus positis" sibi uult "quasi domi contineatur" (cfr. Christophori Landini Florentini In Quinti Horatii Flacci Artem Poeticam ad Pisones Interpretationes, Florentiae, 1482).  ↩
  5. ternarium] Numerus III perfectus habetur, ut Poeta monet: "Numero deus impare gaudet" (Verg. ecl. 8, 75), unde longum interuallum nouem annorum sensu stricto intellegi non debet. De argumento limae laboris cfr. et Quint. Inst. 10, 4, 2 y 4.   ↩
  6. uox... nescit] "Sed si iam fuerit recitatus aut editus, liber non poterit ad te redire" (cfr. Christophori Landini, Interpretationes..., supra laud.). Est quidem locus a Flacco iteratus (cfr. Hor. ep. 1, 18, 71: "et semel emissum uolat irreuocabile uerbum"; ep. 1, 20, 6: "non erit emisso reditus tibi").   ↩


Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria