4.25.2016

Aenigmata chori Musarum

"Omnia uincit Amor". Imago hinc sumpta

Iani de Bisschop siue Johannis Episcopii libellum poematum, cui index est Chorus Musarum, casu inueni et inter carmina diuersa, quae continet, Aenigmata insunt iucundissima. Vt dua exempla obscurissima afferam, ecce unum et alterum, quae hoc in scriptorio condere uolo causa clarissima et perspicua et euidenti: 

Mē Thetis et Phoebus generant, ego matris in ulnīs
Diffluo et in liquidō uītam nouus haurio pontō,
Sed pariter perdō moriorque, ubi uīuere coepī.
Vnda coit niuis in formam, quae Sōle calente
Paulātim riget in niueōs densāta lapillōs.
Lenta Thetis torpēns in rōbore firma suō flat.
Sum carnis custos lymphaeque propīno salūtem.          
                                               *
Nocte diēque parēns terram mea uerberat ōre
Et genitor terrae iungit procul oscula. Quaeror
ūtile; saepe natant siluae mihi mille per aequor.
Per mē uīuit homō, sine mē corrumpitur unda,
Tūque feraeque omnēs. Quā seruio, destruor, hōrā;
Inque meam redeō, niueum nigrumue, figūram.

   Responsum idem est utrique aenigmati. Mente fingite, candidi lectores, quid sit.


2 comentarios:

  1. Sal melior fossilis quam marinus.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Forsan recte moneas, sed de gustibus non est disputandum! :-)

      Eliminar