Entradas

Mostrando entradas de agosto, 2016

Haicu Caeleste

Imagen
Ad Ismaelem



       Haicu Caeleste
Devolaturi                de Caelo passerculi            salem quaerentes

De quadam inscriptione falsa saeculi XV

Imagen
Epitaphium exstat bene notum in collectionibus saeculi XV et saepe repetitum, quod solet Romae collocari (cf.Anthologia Burmanni 4, 16), sed in Corpore Inscriptionum Latinarum, in uolumine secundo ad Hispaniam dicato (i.e. CIL II 52*) positum est "ne quem Hispanorum denuo fallat":
   Sēmicaprī quīcunque subis sacrāria Faunī,      haec lege Rōmānā uerba notāta manū. Euphorbus iaceo hīc, mēcum Mercāla quiescit:                      haec soror, haec genetrix, haec mihi spōnsa fuit.                   Ficta putās frontemque trahēns aenigmata Sphyngis      crēdis; sunt Pythiō uēra magis tripode. Mē pater ē nātā genuit, mihi iungitur illa:      sīc soror et coniux, sīc fuit illa parēns.
    In uolumine quidem sexto Inscriptionum Vrbis Romae Latinarum (i.e. CIL VI 24*) idem epigramma inuenimus inter inscriptiones falsas codicum saeculi XV et XVI, aliquatenus mutatum, praesertim in nominibus mortuorum, nam ubi illic supra legimus "Euphorbus" et "Mercala", h…

De aetatibus linguae Latinae apud Vivem et Floridum

Imagen
Ioannis Ludovici Vivis locos scriptos legere pergo his diebus aestivis fere otiosis, utpote in quibus, quamvis a negotiis academicis vacem, symbolam tamen absolvere unam et alteram debeam necnon orationem parare, quae mense exeunte mihi dicenda est. Inter eos enim locos Vivesianos unus est studium meum movens, quem nunc vobiscum, lectores studiosi, compartiri volo in libro primo De ratione dicendi(Lovanii 1533) casu a me repertum:       Graeci nihil reliquerunt non figuratum et nomina aptaverunt iis quae finxissent, quod fuit eis propter copiam et flexibilitatem sermonis factu facillimum, nos tamen quaedam trademus generatim, in quibus aliquid inesse naturaliter gratiae existimemus, quae a simplicitate communis sermonis nonnihil sunt remota, etsi incidant in illum nonnunquam, ut nullum est adeo rarum et exquisitum floris genus, quod non interdum in vulgatissimo et incultissimo prato suapte sponte nascatur. Adde quod de linguis sunt aliae aliis picturatiores, ut Graeca delicios…

Haicua aestiva

Imagen
Pedes in salum frigidulum stantes intrare nolunt

*

Salo navigat
exspectatura nautam
insula sola