8.03.2016

De aetatibus linguae Latinae apud Vivem et Floridum



Nascitur Valentiae in Hispania a. 1492,
obiit Brugis Flandorum a. 1540. [Hinc]
       Ioannis Ludovici Vivis locos scriptos legere pergo his diebus aestivis fere otiosis, utpote in quibus, quamvis a negotiis academicis vacem, symbolam tamen absolvere unam et alteram debeam necnon orationem parare, quae mense exeunte mihi dicenda est. Inter eos enim locos Vivesianos unus est studium meum movens, quem nunc vobiscum, lectores studiosi, compartiri volo in libro primo De ratione dicendi (Lovanii 1533) casu a me repertum:
      Graeci nihil reliquerunt non figuratum et nomina aptaverunt iis quae finxissent, quod fuit eis propter copiam et flexibilitatem sermonis factu facillimum, nos tamen quaedam trademus generatim, in quibus aliquid inesse naturaliter gratiae existimemus, quae a simplicitate communis sermonis nonnihil sunt remota, etsi incidant in illum nonnunquam, ut nullum est adeo rarum et exquisitum floris genus, quod non interdum in vulgatissimo et incultissimo prato suapte sponte nascatur. Adde quod de linguis sunt aliae aliis picturatiores, ut Graeca deliciosior est quam Latina et haec Pliniana quam Ciceroniana et Ciceronis magis quam Catonis, loquor de aetatibus, non de hominibus. Ergo conformatio haec vel in uno fit verbo vel in pluribus.

          Vives, qui linguam Graecam "picturatiorem" et "deliciosiorem" quam Latinam exsistimat, de tribus aetatibus Latinitatis scribit, quas nos ipsi dicere solemus "archaicam", "classicam" et "post-classicam", quarum duas ultimas quoque vocamus "auream" et "argenteam". Sed Valentinus noster ad aetates has describendas nomen usurpat trium scriptorum antiquorum: nempe Catonis, Ciceronis et Plinii.

        Non primum quidem divisionem invenio temporalem similem, nam Franciscus Floridus Sabinus in libro primo Lectionum succisivarum (Basileae 1540) tradit haec:
   Proinde cum horum omnium tres quasi aetates considerari queant, earum unam Plauto, M. Tullio alteram, tertiam vero C. Plinio avunculo assignemus, mediam perfectissimam, cuique nihil addere liceat, appellantes
      Ubi quidem Floridus Plauti mentionem facit, Vives autem Catonis (videlicet Majoris sive Censorii) ad aetatem archaicam referendam. At nomen quod post aetatem Ciceronianam uterque adhibet, idem esse videtur, scilicet Plinius. Sed uter Plinius est, candide lector? Majorne an Minor? Secundusne an Caecilius? Historicusne ille an epistularum scriptor hic? Nam uterque fere eodem saeculo post Ciceronem mortuum et vixit et floruit.

      Floridus ad Plinium Majorem liquide referre videtur, ut apparet, propter vocabulum "avunculi" usurpatum, qua voce Plinius ille Minor utitur, cum de Majore ad Titinium Capitonem scriberet:
Me vero ad hoc studium impellit domesticum quoque exemplum. Avunculus meus idemque per adoptionem pater historias et quidem religiosissime scripsit.

      "Plinium Secundum existimatum esse aetatis suae doctissimum" plane Latineque expressit Aulus Gellius, qui etiam de eo dixit haec:
      Libitum tamen est in loco hoc miraculorum notare id etiam, quod Plinius Secundus, vir in temporibus aetatis suae ingenii dignitatisque gratia auctoritate magna praeditus, non audisse neque legisse, sed scire sese atque vidisse in libro Naturalis Historiae septimo scripsit.
   
    Quamobrem Latinitatis aetatem "tertiam" uel "argenteam" nuncupari nomine auctoris uel doctissimi illius temporis, veri similllimum est. Dubito autem an Vives noster ad Plinium avunculum referat tertiam aetatem illam deliciosiorem quam mediam Ciceronianam. Nam quamquam quodam in loco ipse de Plinio Majore scripsit hoc:
[...] et hi quidem prosae orationis auctores, quibus omnibus si Plinium Secundum voluerit adiungere, non jam auctor unus aliquis accesserit, sed bibliotheca integra, ac plane justa, tantis rerum ac verborum divitii, quis se illo praeterito philologum audebit profiteri?

alio tamen in loco scripto repperi haec verba ad Plinium Minorem a Valentino nostro dicata in capitulo IV "De auctoribus epistolarum" libri c.t. De conscribendis epistolis, ubi etiam vocabulum q.e. "picturatior" repperimus ad auctores Graecos describendos:
    Antiquissimae enim epistolae extant Platonis, perpaucae et Demosthenis, hinc M Tullii amissæ quidem multæ, sed multae etiam in hanc usque ætatem reservatae, in quibus praeter verba et dictionem, quibus vir ille ceteros omnes scriptores, Latinos dumtaxat, tanto post se intervallo relinquit, plurimum inest et ad res publicas et ad privatas judicii ac prudentiae; Senecæ epistolae volumina sunt de philosophia; accommodatior ad usum Plinius Cæcilius, eorum præsertim qui de negotiis privatis aut Republica non scribunt, nam hujusmodi melior Cicero, Plinius vero succinctus et festivus et facetus et acutus et frequens concinnis sententiis, doctis atque acutis ingeniis mirifice est aptus, qui scholasticas inter se mittunt epistolas et umbraticas, ut idem ipse ait, quibus oportet plus ornatus et condimenti adjungi, quando rebus non perinde nituntur; sparsae apud Græcos feruntur complures, Luciani dilucidae ac faciles, Philostrati picturatiores quam decet hoc sermonis genus, utræque inanes sunt et leviculos habent sensus; Synesii itidem non parum elaboratae, metaphoris potissimum; sunt nonnulla Basilii, Gregorii, Libanii et aliorum, breves argutaeque scholæ et hominibus otiosis a congruentes magis quam negotiis, sed redeamus ad Latinos. Post Plinium scripserunt epistolas Christiani homines, suis temporibus non Christianorum solum, sed omnium quoque sine controversia eruditissimi.
        Plinius Major quidem tam doctissimus aetatis suae erat, ut ipse quasi "bibliotheca integra" Ioanni Ludovico Vivi videretur; Plinius autem Minor ab eo ipso "succinctus et festivus et facetus et acutus et frequens concinnis sententiis, doctis atque acutis ingeniis mirifice est aptus" habebatur. Rebus sic stantibus, ad quem hominem nomine "Plinium" Vives noster referre voluit, cum "Latinam linguam Plinianam delicisiorem esse quam Ciceronianam" scriberet? Utrum ad eundem quem Floridus "auunculum" uocauit? An ad adoptivum filium?

       Et id quod est maximi momenti: tibine videtur aetas Plininiana (Latinitas scilicet quae inde a saeculo primo post Christum natum floruit) plenior deliciarum quam Ciceroniana?

3 comentarios:

  1. Anónimo11:52:00

    Polem hanc a nemine umquam expectaveris. cauneas.

    ResponderEliminar
  2. Salve multum, Alexandra humanissima! Tuo scripto de Vive, Florido, Plinio perlecto, pro quibus scriptis tibi gratias persolvo singulares, mihi in mentem venit hoc: Nonne medio quod dicitur aevo Plinum inter Maiorem et Minorem minime distinctum est? An plane fallor? At contra Ludovicum Vivem ut virum doctissimum aetatis litterarum renascentium historicum separavisse ab epistularum scriptore pro certo habere audeo. Bene valeas!

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Vnum ex utroque Plinio conflauerunt uiri eruditi non solum aeuo quod dicitur medio, uerum etiam ante hoc tempus quod dicitur obscurissimum. Scisne, mi Beate, quisnam in errorem istum primus incidisse dicatur? Quintus Serenus Sammonicus, qui non multum a Plinio Minore aetate distabat. Num potes suspicari quae fuerit causa huius alucinationis siue confusionis? Periculum quidem non legendi. :-)

      Eliminar