De reditu


   Post dies aestiuos insolitos et uentosissimos et non tam feriatos quam ipsa uoluissem, et postquam iucunde absoluissem quoddam negotium Matritense, quod mense Augusto exeunte mihi faciendum fuit (de quo plura uobis alias aperiam), reditus tamen in Academiam mense ineunte Septembri tam dulcis quam in domum non fuit. Facultatis aura praerancida redolebat. Capsula epistularum electronicarum denuo mihi imminebat plenissimam dum magis in dies complebatur. Academici coetus me exspectabant insulsi. Probationes quoque discipulis paraui easque recens aestimaui, quas plerique superauerunt non inlaudabiles, sed unum exercitium legi uel pessimum omnium quos umquam, nisi memoria fallitur, euolui. Quomodo aliquis philologiae latinae studere sponte cupit et linguam Latiam pulcherrimam magnopere obterere et calcare potest? Unum aut alterum exemplum quasi crimina laesae Latinitatis afferre possem, ut disceretis me non mentiri neque uerba exaggerare. Sed melius est facinus hoc nunc praetermittere et colloqui cum discipula hac omnium pessima diebus continentibus, ut ex eius ore melius intellegere possim mysterium istud.   
     Ceterum discipuli noui nomina dare sua pergunt (rem miram!) ad Philologiae Classicae studendum, sicut quidam paruus Onubensis, qui adhuc in Lyceo discit, sed litteras ad me identidem mittit anxius, quia scire uult quid agere debeat, ut ei liceat uim accommodare suam ad Philologiam Classicam et Studia Anglica apud nos. 
       Noua quoque consilia spero me habituram esse continentibus mensibus, inter quae maximi momenti est me in quodam munere academico tandem aliquando cessare. Sed nolite sollicitari, lectori mei beneuolentes. Haec cessatio ad linguam Latinam nihil refertur, immo potius ad aliquid in extremo Latinitatis positum.


      

Comentarios

  1. Utinam liceat nobis plura audire de omnibus his argumentis: de rebus Matriti peractis, de discipulis bonis et malis, de causa odoris philologici qui per scriptoria professorum perfunditur :)

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Vtinam quoque liceat nobis plura discere de pensis illis iam absolutis, quae diutius tibi obstiterunt quominus per rete omnium gentium tamquam pecus pabula laeta persultans grassareris atque amicorum commentarios perlegeres :)

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria