10.07.2016

De paginis nouis Latinos sermones tradentibus


   Mensem Septembrem abiisse dicere non possum, sed potius fugisse, quod currendi genus concitatissimum est. Dies et horae quidem fugiunt et nihil decursum temporis frenare uidetur. October enim aduenit et cum eo tempus autumnum et nouus cursus academicus, noua autem uix sunt, immo omnia similia pergere uidentur annorum superiorum et id quod triste est, nempe plura noua fieri extra muros quam intra muros academicos.  
      Paginae quidem nouae in rete omnium gentium apparuerunt, quae Latinitatem gliscere atque uigere monstrant, nam fautores linguae Latinae non tantum scribere, uerum etiam sermones tradere audent qui uulgo "podcast" dicuntur. Etiam imagines spectare possumus dum sententias Latinas auscultamus. Hodie autem ad nuntios illos Latinos siue  hebdomadales siue menstruos non refero per undas radiophonicas uulgatos, sicut illos Finnicos aut Bremenses, neque etiam ad praelectiones illas similes Valahfridi Stroh, in formam "podcast" dictam redditas, sed potius de sermonibus loquor, quos de rebus academicis et scholasticis et cottidianis ex tempore proferunt magistri et professores linguae Latinae.
        Vt exemplum unum et alterum afferam, prima pagina, quae hoc anno tradita est sermones Latinos ex tempore habens, ex Orbe Nouo aduenit mense Iunio nata, cui index est "Quomodo dicitur? Podcast" (QDP). A tribus amicis facta, Augusto scilicet et Iasone et Iusto, primo in sermone de origine eorum nominum – id est  "quomodo nomina Anglica acceperint et cur nomina Latina sumpserint" – facetissime narrant:

Preme hic

  Altera pagina eaque iucundissima auditu, utpote cuius auctor uoce loquatur pulchra et bene modulata, ab Italo magistro facta est mense Septembri nata. Hac in pagina "Sermones raedarii" inscripta orator nomine Alexander Veronensis auditoribus auditricibusque res cotidianas ex tempore narrat, dum raeda uehitur Lyceum petens. Primo colloquio Alexander patefacit qua de causa sermones suos siue "podcasta", ut ipse dictitat, "raedarii" uocet, quisnam sit et quibus de rebus sermocinaturus sit. Sermones octo iam editi sunt, quos plures secuturos esse speramus:


Preme hic

   Denique pagina tertia, quam his diebus repperi recens quoque natam, "Latinitium" nuncupatur. Cuius auctor Suetus est, nomine Daniel Pettersson, "linguarum studiossissumus, in universitate Stockholmiensi in Suetia in litteras Latinas inquirit et docet", qui paginam Latine et Anglice scripta nautis retis uniuersalis diuersa offert, commentarii scilicet et sermones et pelliculas lepide factas atque optime enuntiatas, etiamsi fortasse non sint pro re nata atque ex tempore prolatae sicut illae priores. In angulo paginae, ubi ipse patefacit "quid praebeat" et "cui rei credat", sententiam inueni quandam, quae ex prima fronte perspicua atque euidens uideri potest lectoribus, immo necessarium est eam uocitare et clamare et ante oculos omnium cultum et litteras Latinas profitentes ponere, maxime in Vniuersitatibus Studiorum, id est "LINGUA LATINA EST LINGUA":


Preme hic ut plura discere





     Paginae haec omnes, ut apparet, a uocibus lepidis uirilibus traditae sunt eaeque ab hominibus Orbis Veteris et Noui, nempe ex America septentrionali atque ex Italia et Suetia et Finnia et Germania. Sed quid agunt Hispani? Num exstant apud nos audaces Latine loquentes, qui per rete uniuersale uoces suas tradant siue ex tempore fictas siue domo allatas (ut uerbis Ciceronianis dicam), etiamsi haec plerumque frigidae uideantur?
       Exstat uidelicet uox Hispana saltem una et propinqua atque etiam masculina, etiamsi hoc anno paululum sileat. Num exstant aliae mihi ignotae? Vtinam plures uoces Latinae in dies surgant dignae auditu, inter quas aliqua uox feminina memoriae arte factae mandare sermones Latinos audeat eosque instrumenti excipere possimus per rete uniuersale. Procul dubio hoc eueniet serius aut citius.

5 comentarios:

  1. Conamina varia linguam utendi latinam vivam hinc illinc in “interrete” apparescunt et continuo evanescunt. Sine congruenti societate unus vel alius solus laborans, proh dolor, parum valet. Tuae quoque animadversiones laudabiles et jucundae, responsionem plerumque nullam a lectoribus tacentibus merentur. Ut ait quidam:

    Melius est duos esse simul quam unum;
    habent enim emolumentum societatis suae.
    Si unus ceciderit, ab altero fulcietur.
    Vae soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.
    Et si quispiam praevaluerit contra unum, duo resistunt ei;
    funiculus triplex difficile rumpitur. (Liber Ecclesiastes Cap. IV)

    Accipe ergo hanc longinqui lectoris tui responsionem brevem ut ne prorsus sine ullo comite hic jaceat commentariolus tuus.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Exspectatus uenisti ex terra longinqua et, nisi fallor, florida. Gratanter enim accipio uerba tua humanissima, quae hoc Scriptorium ornant et quibuscum admodum consentio, nam ad societatem communitatemque generis humani referuntur. Gratias tibi ago multas.

      Eliminar
  2. Este comentario ha sido eliminado por el autor.

    ResponderEliminar
  3. Gratiam tibi. Aliam paginam aspicere potes hic in qua, post brevem introductionem anglicam, sermone romano quaedam super studio linguae latinae expono.

    https://youtu.be/Orvd44dEc7E

    ResponderEliminar
  4. Immo gratiam tibi refero, quod nouum fautorem nouisse linguae Latinae eumque in rete uniuersali Latine loquentem semper iuuat.

    ResponderEliminar