Entradas

Mostrando entradas de 2026

Recens solis defectio sive defectus

Imagen
Solis defectio Ebuso ex insula.            Seneca in libro De beneficiis  (5, 6) inscripto solis defectionem sive defectum quae Graeci ἔκλειψις appellant, verbis illustrat his:   Non est ista solis defectio, sed duorum siderum coitus , cum luna humiliore currens via infra ipsum solem orbem suum posuit et illum obiectu sui abscondit. ..     Aliis verbis Plinius describit in Naturali Historia (2, 46-47) hoc genus defectionum lunae et solis:     Defectus autem suos et solis , rem in tota contemplatione naturae maxime miram et ostento similem, magnitudinum umbraeque indices exsistere. Quippe manifestum est solem interventu lunae occultari lunamque terrae obiectu ac vices reddi, eosdem solis radios luna interpositu suo auferente terrae terraque lunae. Hac subeunte repentinas obduci tenebras rursumque illius umbra sidus hebetari...              Nudus tertius nos Hispani contemplare potuimu...

De humanitate

Imagen
Homines, non autem humanitatem video. PLIN. nat . 3, 39: nec ignoro ingrati ac segnis animi existimari posse merito, si obiter atque in transcursu ad hunc modum dicatur terra omnium terrarum alumna eadem et parens, numine deum electa quae ... humanitatem homini daret... SEN. dial 5, : Interim, dum trahimus, dum inter homines sumus, colamus humanitatem ... GELL. 13,17, pr. 1:  Qui uerba Latina fecerunt quique his probe usi sunt, ' humanitatem ' non id esse uoluerunt, quod uolgus existimat quodque a Graecis φιλανθρωπία dicitur et significat dexteritatem quandam beniuolentiamque erga omnis homines promiscam, sed ' humanitatem ' appellauerunt id propemodum, quod Graeci παιδείαν uocant, nos eruditionem institutionemque in bonas artis dicimus. Quas qui sinceriter cupiunt adpetuntque, hi sunt uel maxime humanissimi. Huius enim scientiae cura et disciplina ex uniuersis animantibus uni homini datast idcircoque ' humanitas ' appellata est.

Vis recedendi

Imagen
      Recedere aliquando sibi vult fortiter agere, non fugire nec arma tradere. Immo recedere saepe significat concordiam quam discordiam malle, tranquillitatem quam perturbationem, optimam valetudinem animorum quam consuetudinem laborum. Recedere , cum opus est, salutem dare atque a periculo vindicare nobis potest. Nam eis qui sic agunt, quamvis modo tacito, vis est maxima ut vita in melius mutetur ac pax merito reddetur. "... rogat ut quantum potest fugiat et properet, antequam aliqua vis maior interveniat et auferat libertatem recedendi " (Seneca, Epist. ad Luc . III 22, 5).

"Lyra Amphionis" (2025), Anna Elissa Radke auctrice

Imagen
Hodie natalem diem celebro meum atque ex terra Germanica munusculum magnum et pulcherrimum accipio, scilicet  aliud volumen poeticum pertinens ad seriem librorum eorum quos inde ab anno 2022 de bello Ucrainico poetria humanissima  Anna Elissa Radke componit propter oppugnationem Russicam. Est volumen sextum, quod sibi vult hoc bellum pro dolor! nondum in finem pervenisse. Unde nunc inscribitur Lyra Amphionis  (Львів ФОП Bacилик [Lviv (Leópolis, Ucrania), 2025, 48 pp. ISBN: 978-617-8523-09-1), quia poetria queritur tantas in Ucrainam ruinas impendere ut utinam alter Amphion firma moenia lyrā suā prius extruxisset. Qua de causa ex imo corde exoptat ut alter Amphion adeat atque citharā Latinā altiora solidioraque moenia extollet.            Libri praefationes Anglice et Ucrainice a consocia Ludmilla (Lyudmyla) Shevchenko, Universitatis Ucrainicae profestrice, conscriptae sunt sub titulo "Ars licet imbellis, sed tamen arma reget" (A. E. Rad...