De humanitate

Homines, non autem humanitatem video.

  • PLIN. nat. 3, 39: nec ignoro ingrati ac segnis animi existimari posse merito, si obiter atque in transcursu ad hunc modum dicatur terra omnium terrarum alumna eadem et parens, numine deum electa quae ... humanitatem homini daret...
  • SEN. dial 5, : Interim, dum trahimus, dum inter homines sumus, colamus humanitatem...
  • GELL. 13,17, pr. 1: Qui uerba Latina fecerunt quique his probe usi sunt, 'humanitatem' non id esse uoluerunt, quod uolgus existimat quodque a Graecis φιλανθρωπία dicitur et significat dexteritatem quandam beniuolentiamque erga omnis homines promiscam, sed 'humanitatem' appellauerunt id propemodum, quod Graeci παιδείαν uocant, nos eruditionem institutionemque in bonas artis dicimus. Quas qui sinceriter cupiunt adpetuntque, hi sunt uel maxime humanissimi. Huius enim scientiae cura et disciplina ex uniuersis animantibus uni homini datast idcircoque 'humanitas' appellata est.

Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria