De interpretatione

De interpretatione libri duo (Parisiis 1661) Heri colloquium habui meo in scriptorio academico cum quodam discipulo, qui Magisterii (uulgo "Máster") in Studiis Hispanicis gradum siue titulum obtinere uult ideoque mecum tutrice confecturus est libellum ultimum huius Magisterii , quo demonstrare possit omnes facultates ad hunc Gradum Academicum attinentes sibi ipsi bene parauisse. Argumentum a me propositum erat " De uocibus technicis ex lingua Graeca Latinaque depromptis deque arte Hispanice recte eas scribendi ". Duos autem tantum annos discipulus hic studuit linguae Latinae Graecaeque in Lyceo ( Familiam Romanam nouerat edepol per translationem!) et postea nihil amplius utrâque linguâ legit neque didicit, utpote qui in Vniuersitate Studiorum Granatensi operam ipse dederit disciplinae illi quae dictitatur nomine "Translationis atque Interpretationis" , scilicet linguarum modernarum, quarum ille uidelicet Anglicam sele...