De quodam Circulo Gaditano
Ad Gaditanum quendam, ut surrideat cum hac mica salis
Circulus Gaditanus |
Quidnam est edepol circulus iste qui inspicitur in medio ipso sinu Gaditano, ubi aquae confluunt ex Gadibus et Insula Legionensi et Portu Gaditano?
THEORIAE VARIAE:
- Sunt qui putent circulum formatum esse propter aerolithum siue potius saxum ignitum caelo delapsum, quod absurdum non esse uidetur, etiamsi non constet;
- alii defendunt fodinam Romanam (num salis?) esse antiquissimam: si ita esset, Circulus noster fieret ueterrimus Europae!;
- alii quoque fingunt esse Atlantidis (rem miram!) uestigium, at circulus nimis paruus uidetur, si eius modulum prospiciamus, necnon nimis meridionalis;
- nec desunt qui delirent et credant illic absconditam esse stationem alienigenam nauium uolantium stellarium, utpote qui lumina ex salo exire ad caelum spectauerint (fortasse post certamen inter Dominum Carnalem et Dominam Quadragesimam);
- tandem uoces nonnullae audiuntur dicentes illic naumachiam siue potius nauale proelium esse habitum aduersus Gallos anno 1808 uel etiam classem Hispanam hoc in loco demersam esse anno 1596 (de quo oppido dubito: num tanti ponderis erat aurum Hispanum?).
Peruestigatores autem quidam Gaditani theoriam defendunt surridentes aliam, quam nondum enodabunt nisi per seriem teleuisificam, quae fortasse mense Aprili anni continenti euulgetur comitata imaginibus aereis subaquaneisque et percontationibus variis.
Exspectandum erit nobis, sed suspicor fabulam audituros esse et spectaturos salsam iocosamque, ut mos est gentis Gaditanae.
Comentarios
Publicar un comentario