De colore fusco

        Die Jovis proximo judex fui una cum aliis duobus sodalibus quadam in probatione ad Gradum Philologiae Classicae obtinendum, ubi discipula coram nobis de Newtonis epistulis Latinis optime disceptavit, quas litteras et Anglicas et Latinas inter alia opera legere fieri potest in pagina retis omnium gentium c.t. "The Newton Project", cuius moderatores Isaaci Newtonis opera praebent exscripta sive transcripta modo "diplomatico", qui dicitur, sive fideli textui ab auctore scripto, mendis videlicet quoque inclusis, necnon modo emendato atque idoneo ad legendum. Imagines autem ope lucis expressae operum sive ab ipso auctore manu scriptorum sive primum typis editorum pro dolor! non offeruntur lectoribus.

Chromotaxia seu Nomenclator colorum  (1894)

        Epistulae enim Latine scriptae paucae sunt, usque adhuc quinque inventae, ut videtur, quae de rebus opticis et mathematicis aguntur. Quarum una studium meum maxime excitavit, quia non solum de coloribus argumentum est, verum etiam propter vocabulum quod legi inusitatum q. e. "fulcum":

Locus epistulae a Newtone scriptus in pagina c.t.'The Newton Project'

      Vocabulum q.e. "fulcum", in editione et "diplomatica" et "emendata" exscriptum, mendum quidem est pro eo q.e. "fuscum", quod "atrum" sibi vult. Nam si textum evolvimus principem, ubi epistula primum in lucem edita est (textus enim manu scriptus non exstat), id est, in commentariis periodicis, quibus titulus est "Philosophical Transactions", lectionem rectam praebet hanc:

Commentarii periodici q.t. "Philosophical Transactions" (a. 1672)
          Newtonis latinitas "obscura" (id est, "atra, fusca, tristis" vel φαιά) esse refertur, sed id quod ipsa legi, mihi contra videtur planum et lucidum et elegans. Omnia autem, ut apparet, pendunt ex luce, qua inspiciamus.

Chromotaxia (p. 6)

         Vos ergo ipsi, lectores mei candidi et fideles, sententiam dicatis, lecto inter alios hoc brevi loco Newtoniano de coloribus, in quo vocabula diversa dicta sunt ad colorem "obscurum" illustrandum:

"Contra Theoriam de Coloribus objicitur, quod pulveres diversorum colorum permisti non candidum sed subobscurum et fuscum colorem exhibent. Mihi vero albus, niger et omnes intermedii fusci, qui ab albo et nigro permistis componi possunt, non specie coloris sed quantitate lucis tantum differre videntur. Et cum in mistione pigmentorum, singula corpuscula non nisi proprium colorem reflectant, adeoque maxima pars lucis incidentis supprimatur et retineatur, lux reflexa subobscura evadet, et quasi cum tenebris permista, adeo ut non intensum alborem, sed qualem nigredinis permistio conficit, hoc est, fuscum, exhibere debeat." 



Comentarios

Entradas populares de este blog

De reditu

Angiportum perangustum

Orbergiana uaria